Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
arces serenissimae coniugi nostrae, quas recipere visum erit serenissimo parenti nostro obligaturi, aut pecuniam iuxta contractum sumus numeraturi. In cuius rei testimonium, neque ea re de contractus et obligationis firmitate, quam oratores nostri nostro nomine fecerunt, detractum quicquid volumus, quod ad praestitutum diem obligationi non satisfecimus, quin potius ob hanc benignitatem in nos serenissimi domini parentis nostri quod moram nobis condonavit, tanto maius eam robur et firmitatem habere volumus. (c) Copia htterarum ducis [Georgii Brandenburgensis] 63 Cum propter bella, quae in Hungaria gerebantur complures annos ab arcibus, possessionibus et bonis nostris, quae habuimus in regno Hungariae, in hunc usque diem exclusi fuerimus ac ne nunc quidem ea recuperaverimus, posteaquam Dei gratia et misericordia pax est et concordia inter serenissimos reges facta, visum est nobis faciendum, ut de bonis in Hungaria nostris recuperandis solliciti essemus. Quae cum in potestate sunt serenissimi Joannis Hungariae regis, scripsit rogatu nostro ad maiestatem eius serenissimus Romanorum rex, ut bona in Hungaria nostra nobis restitueret. Caeterum quo minore negotio pervenire ad ea primo quoque tempore possimus, vestrae quoque maiestati supphcamus, ut ipsa quoque suas praeces interponat, quo nobis bona in Hungaria nostra restituantur. Atque id ita faciat, ut cognoscat maiestas illius maiestatem vestram ex animo pro nobis intercessisse, voluisseque nos, tanquam propinquum suum et necessarium summo studio ea in re adiutos. Id nos omni vicissim officio, obsequio, servituteque nostra referre curabimus. Illud rogamus quoque, ut quas in hac causa nostra htteras scnpserit, eas per nuntium hunc nostrum ad nos mittat una cum earum exemplo. (d) Cum venissent ad nos legati serenissimi domini Romanorum regis, quo tempore comitia per nos Cracoviae habebantur, magnoque studio a nobis contendissent, ut mercatoribus regni nostri in Silesiam et in Hungariam proficiscendi, mercesque suas eo importandi ac vicissim inde alias exportandi potestatem faceremus atque interdictum ea de re nostrum antiquatum et inductum vellemus. Responsum hoc a nobis tulerunt, quod semper eo animo fuimus, ut cum aliis in rebus, tum in hac quoque quoad eius a nobis fieri posset, seremssimo domino Romanorum regi, fratri et consanguineo nostro gratificaremur, atque ideo cum id a nobis postularet maiestas eius misisse nos iudices commissarios Glogoviam, qui una cum aliis, quos eandem ad rem maiestas eius designasset, de controversiis cognoscerent et quae utnnque damna data atque iniuriae factae essent, eas sarciri facerent. Id quo minus fieret neque per nos, neque per nostros homines stetisse, qui non recusabant, quin commissariorum decreto parerent. Alterius vero partis A levelet alabb meg egyszer bemasoltak a kotetbe.