Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
culpa accidisse, ut infectis rebus iudices commissarii discedere cogerentur. Cum ltaque non modo non satisfactum sit hominibus nostris pro damnis et iniuriis, quas graves et multas acceperunt, sed eo insuper adducti fuerimus, ut magnas impensas in eos, quod misimus iudices commissarios frustra faceremus, si vel dignitatis nostrae, vel offich erga eos, qui damna et iniurias passi sunt, memores esse veUemus, nequaquam nobis fas esse postulationi serenissimi domini Romanorum regis concedere. Ahis in rebus summa cum animi nostri alacritate nos facturos, quae maiestas eius magnopere veUe, inteUexissemus: in hac oportere nos et dignitatis, et offich nostri meminisse. Hoc responso acceptato serenissimi domini Romanorum regis oratores dari sibi per nos ahquos regni nostri senatores et consihanos postularunt, quibus cum de sententia serenissimi regis sui uberius coUoqui possent. Quod cum a nobis obtinuissent, protulerunt mandatum sufficiens a serenissimo domino Romanorum rege, cuius vigore obhgarunt se in persona serenissimi regis sui fore, ut satisfieret nostris hominibus pro cunctis imuriis atque ut damna omnia sarcirentur, dummodo denuo eadem de causa iudices nostros commissarios designassemus, quibus suos quoque serenissimus Romanorum rex adiuncturus esset, qui controversias disceptarent ac finem ahquando contentionibus his imponerent. Dum modo id quoque constaret, posteaquam de damnis et iniuriis utrinque satisfactum esset antiquatum iri et inductum edictum vel interdictum potius nostmm de non importandis mercibus per nostros mercatores in Hungariam et SUesiam, neque inde exportandis. Ad haec nostris verbis vicissim est eis responsum nos non recusare, quo minus ahos interim eadem de re iudices commissarios designemus, quod nihil cupimus magis, quam ut eadem sit animorum coniunctio inter utriusque nostmm homines, quae mutua est inter nos et serenissimum dominum Romanorum regem, utque in odh et contentionis locum succedat amor et benevolentia atque Chnstiana potius charitate, quam inimiciths inter eos certetur. Caetemm de antiquo edicto vel interdicto nostro etsi nihil certi prorrhttere possumus, quodque in maioribus comiths de consiho et voluntate omnium regni ordinum sunt constituta, ea per nos antiquari non possunt nisi de eorundem consiho et voluntate, tamen daturos nos operam, si causae omnes sublatae sint. Quamobrem interdictum hoc a nobis latum est, si sopitae dissensiones, restincta sint odia, si utrique parti pro damnis et iniurhs satisfactum sit, ut per omnes ordines regni nobis hceat in potestate nostra habere, quo compositis utrobique et tranquiUatis rebus etiam praeter comitia nostro arbitrio de relaxando edicto, id quod a Repubhca esse videbitur nobis statuendi. Convenit itaque inter nos et inter legatos serenissimi Romanorum regis, ut utraque ex parte octo viri designentur, qxh controversias istas disceptent, qui ab hs locis, ubi sunt istae controversiae, longinis absint, ne privatis potius affectionibus, quam pubhcae utihtati, tranquiUitatique servire videantur. Locus autem, ubi de his rebus erit cognoscendum tam de nostra, quam de serenissimi Romanorum regis legatomm voluntate constitutus est nostra in civitate Wschowa ad diem divo Gallo sacrum, 66 ubi si utraque ex parte omnis fuerit querendi materia sublata, facturos nos recepimus, ut quod optat serenissi66 Oktobcr 16.