Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ducat, sed primo quoque tempore rebus his fmem imponat. Nihil attinet expectare, dum ex morbo recreatur dominus Vaciensis, modo satisfiat promissis cuiuscumque o­pera uti hac in re voluerit serenissimus dominus Hungariae rex perinde habitura est se­renissimus maiestas regia. De Petro vayvoda non videt serenissima maiestas regia, quid consilii det, quam qui­dem iam id certum esse dixit dominatio vestra et deliberatum sereitissimo domino Hun­gariae regi, cum ad caesarem Turcarum mittere, immo iam missum esse se suspicari. De re itaque certo constituta et iam fortasse transacta quid attinet consilium petere? Quodsi ante petitum fuisset, quam esset aliquid certi a serenissimo domino Hungariae rege ea de re deliberatum, fortassis aliud esset visum serenissimae maiestati regiae. Nunc illi non videtur hac de causa mittendum esse nimtium ad caesarem Turcarum, cum praeser­tim serenissimus dominus Hungariae rex nihil de his rebus significaverit serenissimae maiestatis regiae, de quibus ad maiestatem eius nuntium ex Turcia reversum miserat. Quod superest, cupit utraque maiestas regia serenissimo domino Hungariae regi, se­renissimaeque coniugi rllius, filiae suae dulcissimae ea omnia per dominationem vestram narrari, quae liberis a parente nuntiari aequum est, utque eis dominatio vestra de pater­no amore et beitivolentia prolixe polliceatur, faustaque omnia et felicia utriusque maie­statis verbis ex animo praecetur. (b) Sereitissimi regis Hungariae Manifestum facimus, quod cum iam inde a multis annis constituta nobis esset amicitia cum serenissimo Poloniae rege Sigismundo atque ea ita alte radices egisset, nullus ut es­set regum et principum, in quem maiori voluntatis nostrae inclinatione propenderemus, misimus ad maiestatem eius legatos nostros reverendum in Christo patrem dominum Stephanum Brodericum, episcopum Vaciensem et spectabiles ac magnificos Petrum de Peren comitem perpetuum comitatus Abauanensis, partium superiorum regni Hunga­riae capitaneum generalem et Stephanum a Werbewcz summum regni nostri Hungariae secretarium et cancellarium, qui nostro nomine serenissimam filiam eius Isabellam dari nobis in matrimoitium peterent. Quod quidem cum serenissimus dominus Poloniae rex pro paterno suo in nos animo non invitus concessisset, contractus inter maiestatem eius et oratores nostros, qui nostram tum personam sustinebant et plenum et sufficiens a nobis mandatum in verbo nostro regio sibi traditum habebant, intercessit eiusmodi et est ad verbum talis. Hunc nos contractum et obligationem per oratores nostros nostro nomine factam in omnibus suis punctis, clausulis, conditionibus, articulis firmiter et inviolate nos ob­servaturos verbo nostro regio promittimus et spondemus sub poena, quae est in litteris illis obligationis nominata. Quoniam vero tempus id iam praeteriit, quo litteris obligatio­nis satisfactum per nos oportuit: in quas vero poenas incideramus, eas seremssimus do­minus Sigismundus Poloniae rex, pater noster charissimus ex abundantia quadam amo­ris erga nos sui nobis remisit: promittimus verbo nostro regio, quod nullis amplius dila­tionibus usuri sumus, sed ante festum Paschatis proxime futurum anno hoc 1540. aut

Next

/
Oldalképek
Tartalom