Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

dem civium de Bela, vel aliorum quorumpiam periclitarentur, nos debita cum instantia rogavit, ut illi litteras superinde protestionales dare et conferre dignaremur. Cuius nos praecibus acquiescentes praesentes litteras nostras eidem duximus concedendas. Datum in profesto beatae Dorotheae virginis et martiris, anno Domini Millesimo quingentesi­mo quadragesimo. Nos Petrus praepositus et conventus ecclesiae beati Joannis baptistae de Jazow memo­riae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nobilis Stephanus litteratus de Chay civis oppidi Varalia nostram personaliter veniens in praesentiam, exhibuit et praesentavit nobis quasdam binas litteras, unas sedis comitatus Scepusiensis in pergameno, alteras vero capituli ecclesiae Scepusiensis in papiro paten­ter confectas et emanatas, petens nos debita cum instantia, ut ipse dictas litteras propter viarum discrimina ac temporis impacacitatem in specie hincinde secum deferre non au­deret, paria earundem in transsumpto litterarum nostrarum eidem dare et concedere di­gnaremur. Quarum primae, videlicet praedictae sedis comitatus Scepusiensis tenor talis est. Nos nobilitas universa sedis inferioris terrae Scepusiensis recognoscimus per prae­sentes, quod nobilis Stephanus de Chay plurimis annis noster notarius existens in eo i­pso officio nobis probe et fidehter inservivit. Cuius nos operosa seduhtate perspecta tum virtute sua exigente sumus moti, ut vel nostra sponte nostrae in eum benevolentiae et benemeritae fidei suae testimonium praeberemus vel ilhs, quorum favorem deinceps mancipaturus sibi esset, ne et apud ahos quoscumque ignota foret eius nobiscum con­versatio. Cuius recognitionem facimus harum nostrarum vigore et testimonio htterarum mediante. Datum in capitulo Scepusiensi, loco congregationis nostrae, pridie festi bea­tae Catherinae, 62 anno Domini Millesimo quingentesimo tricesimo nono. Alterius siquidem, scilicet capituh ecclesiae Scepusiensis continentia verbahs haec est. Nos capitulum eclesiae Scepusiensis recognoscimus per praesentes, quod nobihs Stephanus Chay, notarius noster plurimis annis nobis et ecclesiae nostrae fidehter, con­stanter et probe officio suo functus est, quem et si in eo officio diutius hbenter tenuis­semus, tamen venia petita officium nobis sponte resignavit, petens per nos sibi htteras in testimonium fidehtatis suae dari, quas nos eidem dandas duximus probitate eius exi­gente. Datum Peren, die Corporis Christi, 63 anno Domini MiUesimo qutngentesimo tricesimo nono. Unde nos iustis et legittimis petitionibus eiusdem inclinati, paria earundem httera­rum de verbo ad verbum, sine diminutione et augmento transscribi et transsumi facien­tes, praesentibusque htteris nostris eidem Stephano hterato duximus dandas et conce­62 Novembcr 24-cn. 63 Junius 5-cn.

Next

/
Oldalképek
Tartalom