Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

dem simul cum equis ipsorum abegerunt et propulsaverunt, et tandem gramina illa cum ovibus ipsorum destruxerunt. Tertia actio. Item in anno Domini 1539. idem Valachi altera vice equos subditorum regiae maiestatis de Bela ab eodem loco propulsaverunt ac gramina eorum depasci sunt, quod dum vicecapitanei regii in arce Lubowl existentes intellexissent, prout moris est, duodecim oves Valachorum ex eodem loco abegerunt, Valachi autem praefati volentes se vindicare, quattuordecim equos civium de Bela abegerunt, duobus reservatis, quos etiam pronunc detinent potentia mediante, et duodecim restitutis. Quarta actio. Item non multo post idem dominus palatinus Siradiensis destinatis quamplurimis subditis suis fecit dissecare et succidi ad magnum spatium silvam propri­am civium de Bela usque ad metas possessionis Landek et per hoc silvas illas ad posses­sionem Rokwz incorporare nititur potentia mediante. Quinta actio. Item in eisdem silvis civium de Bela homines domini palatini Siradien­sis ex commissione eiusdem vel officialium suorum acceperunt a subditis regiae maie­statis equos septem et currus duos cum omnibus attinentibus ac in civitatem Kezmark depulerunt potentia mediante. Sexta actio. Item non multo post idem homines domini palatini Siradiensis viginti tres equos civium de Bela in metis ipsorum propriis vi et potentia mediante acceperunt ac intra septa muri civitatis Kezmark occluserunt. Septima actio. Item idem dominus palatinus Siradiensis circa idem tempus fluvium Poprad ad molendinum Belensium defiuentem cum obstaculis reformare fecit, ne ad molendinum defiueret et loca, in quibus aqua ad molendinum accepta erat, custodibus, ne per cives de Bela reformarentur, munivit potentia mediante, in quo citra ducentos florenos damnum passi sunt. Octava actio. Item egregius Melchior Varkocz in complacentia domini palatini Sira­diensis fluvium, qui per medium oppidi Bela defluit, in silvis eorundem civium Belensi­um a suo vero et antiquo cursu aho convertere nititur ac obstacuhs reperatum pro usu civium de Bela defiuere non sinit potentia mediante. (e) Actus potentiae novissimi post discessum domini Joannis Bielinski Prima actio. Item post discessum domini Joannis Bielinski iudex civitatis Kezmark non curata compositione per eundem inter partes utrasque facta silvas civium de Bela in­trando triginta septem strues hgnorum pro usu suo proprio succidi, et praeterea infra id tempus, quo ligna succiderentur, singulis diebus duo plaustra lignorum abducere fecit potentia mediante. Secunda actio. Item circa illud tempus idem cives de Kezmark in easdem silvas et locum eundem intrando certas strues hgnorum citra triginta currus lignorum, quos cives de Bela pro usu et commodum ipsorum approcuraverant, clam et furtim abducere fece­runt potentia mediante.

Next

/
Oldalképek
Tartalom