Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Verificando etiam ipsi Belenses illam obtentionem litterarum reambulatoriarum esse surrepticie et parte absente factam. Reproducunt protestationem et inhibitionem ex capitulo Scepusiensi, quam fecerunt tunc, quamprimum obtentio litterarum minus iusta pervenit ad ipsorum notitiam. Ex his et aliis multis rationibus liquido patet litteras illas per dominum palatinum reproductas esse vanas, nullas, cassas et frivolas, neque de iure admittendas, vestraeque dominationes de iure illas, ut praefertur, decernant esse lnutiles. Verum ipsi Belenses verificando usum, possessionem et dominium dictarum metarum contentiosarum reproducunt coram dominationibus vestris litteras capitulorum Scepusiensis et ecclesiae de Jazow reambulatorias dictarum metarum, quae per commissionem serenissimi Sigismundi imperatoris Romanorum, etc. per quosdam magnificum Petrum de Borzewicze magistrum thavernicorum et venerabilem Georgium praepositum Scepusiensem factae et emanatae sunt, iuxta ordinem huius regni vocatis vicinis et commetaneis, quorum nomina et cognomina lucide, expresseque in litteris praefatis continentur, qui mediantibus illorum corporahbus iuramentis ipsam reambulationem fecerunt et recognoverunt, etiam ipsimet cives Scepusienses soli per se recognoverunt et ipse Dionisius de Rokucz heres ipsos Belenses semper fuisse et esse in usu et dominio ipsarum metarum in litteris expressarum, supportantur etiam eorum litterae ipsa possessione et dominio usque in hactenus, atque eadem reambulatio metarum cum ipsa civitate Belensi et usu metarum accesserunt integre maiestati regiae Poloniae et suae maiestatis praedecessoribus. Adhuc etiam supportando litteras Belenses reproductas et ipsum usum ac dominium metarum dictarum reproducunt recognitiones vicinorum et commetaneorum ipsius civitatis Belae, qui in praesentia dominorum iudicum nobilium ex sede iudiciaria Scepusiensi recognoverunt factam violentam occupationem metarum per dominum Iheronimum Laski palatinum et eius officiales, et dissectionem lignorum in ipsorum propriis metis, ubi etiam commetanei de villis Landek, Biedron, Wynczendorff recognoverunt ipsas metas esse ex antiquo et usque ad praesens civium de Bela, quas ipse dominus palatinus pro se usurpare et vendicare niteretur. Quare dominationes vestrae attentis tam notoriis, firmis litteralibus documentis atque etiam testimonio, quae omnia ipsa possessio verificat, decernant litteras reambulatorias metarum civium Belensium esse iuridice et ordine iuris obtentas et emanatas. (d) Prima actio. Item circa annum Domini 1536. cives civitatatis Kezmarck vel subditi eorundem silvas civium de Bela, quibus iidem a multo tempore pacifice utebantur, combusserunt potentia mediante in praeiudicium. Secunda actio. Item non multo post circa festum Visitationis Beatae Virginis 61 Valachi domini palatini Siradiensis ex commissione eiusdem in subditos regiae maiestatis Poloniae, qui in montibus alpinis et silvis equos ipsorum custodiebant, irruerunt ac eos« Julius 2.