Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

illis, quia sunt capituli. Sed iura et privilegia subditorum domini mei clementissimi reti­nere vel arestare non potestis, quum ad praesens non ad iudicium, sed pro declaratione innocentiae meae sunt exhibita, quae si ego falsa, surrepticiaque esse cognoscerem, nun­quam ea in praesentiam ipsius domini Reway ac consitiariorum regiae maiestatis exhibu­issem, sed scio et dico litteras et iura subditorum domini mei esse veras et iusta, neque per me vel quempiam alium corrupta. Ubi autem causamim, quod copiae lstae antiquae essent corruptae, falsae et surrepticiae, id ignoro, an ita sit, nec ne? Hoc unum tamen scio, quod ante duos vel tres annos copiae istae fuerant ad mandatum regium requisitae et inventae in scrintis capituli et tandem manibus meis per capitulum assignatae, ut eas transscriberem, quas ego ad petita capituli, quia tunc officio meo cesseram, de verbo ad verbum transcripsi et post sigillationem earundem litterarum iterum per capitulum eae­dem copiae fuerant repositae m conservatorium, ubi antea quoque repertae fuerant. Quod si copiae illae fuissent suspectae, capitulum eas nullatenus transscribi et sigillari curasset, neque praedecessores illorum canorticorum easdem copias in scrinia sua repo­suissent ante centum annos et ultra. Sed esto, quod fuissent falsae vel surrepticiae, cui subditi serenissimi domini mei regis miitime assentiunt, tamen in eo neque capitulum, ncque ego erravimus, capitulum mandato regio obtemperando, et ego copias illas de verbo ad verbum ad petita transscribendo, quum copiae illae ante centum annos et ultra eo essent locatae. Quales ergo copias capitulum repperit, tales etiam ntihi ad conscn­bendum contulit, tales ego quoque ad petita capituli transumpsi." Dum itaque haec locutus fuissem, litteras Belensium, subditorum vestrae sacrae ma­iestatis instantissime repeterem, ipse Reway praefixit mihi terminum ad se veniendo cir­ca horam vesperarum, mihique relationem facere bonam asseruerat, sicque ab eo disces­si. Interim advenit etiam ipse Mathias Loboczki in capitulum, cum quo idem Reway ut antea in civitate Czibiniensi, sic etiam in capitulo multa tractasse perhibetur. Nihilomi­nus assumpto mecum iudice Varaliensi, atias Podgrodzio, subdito serenitatis vestrae, hora deputata ipsum Reway accessi, repertoque ibidem Georgio Vernero eundem ad­monui, ut quia litteras subditorum serenitatis vestrae in manus illius contulerim, eas mi­m reddi curaret. Qui respondit se se operam velle navare, ut litterae illae restituantur, sicque eo die nihil efficere potui. Altera autem die, summo mane iterum cum iudice no­stro Varahensi ad capitulum ascendi, sed ipso Reway et consitiartis regtis ac Mathia Lo­boczki in consiho existentibus mltil efficere potui. Interim autem per quendam sartorem meum, qui non longe a consitio eorum erat, avisatus sum, ut me praecaverem, neve pro htteris subditorum celsimdinis vestrae de caetero ascenderem, quia omnino dehberatum esset, ut si extra ditionem serenitatis ve­strae mei copiam habere possent, me confestim detinerent, idque iuramento affirmavit et ab ea hora ascendere non audebam, quia videbam, quod iura subditorum serertitatis vestrae calumitiose detinebantur et contra me praeter iustitiae tramitem procedebatur. Tandem idem Gerorgius Vernerus ad noctem in domum meam venit, cum quo multa tractavi secreto, quae scribere non licet. Cui ego ita loqui orsus sum. „Domine Verneri, ego multum miror, qua ratione iura subditorum domini mei clementissinti ita violenter detinentur, quae non ad iudicium, sed documentum innocentiae meae exhibui

Next

/
Oldalképek
Tartalom