Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ac manibus vestris confidenter assignavi, quae, dico, esse vera et iusta, vereor enim, ne ob hanc detentionem litterarum aliquid mah oriatur inter principes. Ubi enim allegatur, quod copiae illae repertae essent calce vel carbonibus defaedatae, respondeo, quod id non capituh, neque mea culpa factum est, sed praedecessorum suorum, qui illam copi­am ita indecenter conservarunt. Nam non papirus vel scriptura, sed sensus et materia pensanda erant. Quod autem attinet ad manum notarii ilhus temporis, dico, quod si co­piae illae inventae non sunt manu notarii ilhus temporis conscriptae, non est mirum, quia non sunt sigillo capituli consignatae, forte notario ahis potioribus negotiis praepe­dito, ut plerumque contingit, quempiam canonicorum vel sacellanorum, aut scholastico­rum petiverit, ut copiam hlam transscribat, qui forte amplius copias huiusmodi non scri­psit et sic conscripta copia tali easdem in scrinia capituli, ut moris est, reposuerunt, vel praesumitur, quod discipulus notarii eas copias conscripserit, qui forte ahas copias in scriptura similes amphus non scripserit, quia eodem quoque tempore non omnes una eademque scriptura usi sunt. Ad secundam rationem, ubi causantur, quod Loboczki eas copias non reperierit, di­co, quod dum Loboczki universa in capitulo rimabatur, tunc ego iam detentus fui in ar­ce Scepusiensi, nec quicquam de negotio requisitionis mihi constabat et forte ipse Lo­boczki, vel alter quispiam aemulus meus copias illas reppenerat, volensque mihi iam de­tento facere gravamen, copias easdem post scrinia capituh proicere potuit, ubi tandem repertae sunt et ea ratione ipse Loboczki eas minime reperire valuit. Neque enim post repositas custodia illarum notario capituh incumbit, sed ipsis canonicis saltem. Velut tandem mihi ex captivitate dimisso certi ex canonicis retulerunt, non omnia scrinia ca­pituh fuerant ipsi Loboczki exhibita. Ubi autem suspicuntur copias illas per quempiam post requisitionem Loboczkonis post scrinia esse proiectas, id stare non potest, quia in copiis ilhs est descriptus dies et annus, quo ad mandatum regium requisitae et inventae fuerant, nempe annus 38." Ad ahas vero rationes, ubi causabantur cives Caseoforenses habere copias litterarum subditorum serenitatis vestrae, respondi, quod si habent mebores vel potiores litteras vel copias, quam subditi maiestatis vestrae, tunc eas producant et revideant, an concor­dant cum htteris Belensium, nec ne? Sed cum hoc ad Vemerum dicerem, respondit, quod omnes istae rationes admittuntur, essetque necessarium, ut cum capitulo mutua haberem colloquia, quum et capitulum apud regiam maiestatem delatum fuerit, alhcie­batque me verbis, ut ex ditione maiestatis vestrae in ditionem Romanorum regis veni­rem. Cui respondi mihi nunc non hcere ingredi capitulum, ut dominos canonicos con­veniam, quia coniecturare possum, quum iura et privilegia subditorum vestrae sacrae maiestatis vi et potenter retenta sunt, quanto magis me idem Reway retinere mohretur. Quae cum audisset Vemerus, subticuit. Ex eo itaque statim paratas insidias, quas antea ex animo meo acceperam, planius intellexi, confestim autem accessi iudicem Varahensem, subditum serenitatis vestrae, ilhque rei ordinem dixi, illumque consului, an in capitulum proficisci debeam, nec ne? Qui me authoritate vestrae sacrae maiestatis ac domini palatini Cracoviensis, capitanei­que Scepusiensis eo proficisci prohibuit, sicque deinceps ascendere non erat mihi hci­tum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom