Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
in ditionem et potestatem ipsius serertissimi regis Joannis rursus appropriari ac multa atia contra canones concordiae committi. Cumque sua maiestas ab ipso serenissimo rege Joanne requireret et postularet, ut pacem et concordiam pubticaret, suaque serenitas causas adferret, propter quas id tutum non videretur, dicit se maiestas sua in ea re tempori ita favisse, ut de pace hoc tempore publicanda serenissimum regem urgere noluisse, nisi illud postulasse, ut conditiones et capitula nonnulla, quae adimpleri sine publicatione pacis et concordiae poterant, adimplerentur et in suum statum tanto quoddammodo reducerentur, utque etiam pacem ipsam et conditiones soli hoc tempore consiliarti et officiales serenissimi regis Joannis iuramento suo firmarent. Neutrum tamen istorum ipsum serenissimum regem Joannem facere voluisse, sed causas tanrum et moras quasdam nectere, ex quibus in suspicionem veniebat de pace ipsa et concordia violanda, quam sua maiestas ait se non aliam ob causam fecisse, quam amore reipublicae Christianae, et ne regnum illud Hungariae ad extremum discrimen pervenerit, quod futurum fuisse, sua maiestas perspiciebat, nisi hac concordia tantae littes conquievissent, quam sua maiestas neque satis honestam, neque utilem sibi esse dicit, nihil enim lucri ex ea reportat praeter meram spem fururae aliquando successionis. Nam ea bona, quae habet in Hungaria, vix tantum vectigatium habent, ut eorum onera possint ex eis sustineri. Contra vero serenissimus rex Joannes ea, quae sunt magis optima et utitia, possidet, ex quibus vel pauca admodum, vel nulla onera ferre solet. Accedit etiam, quod maiestas regia de serertissimo rege Joanne quaeritur, quod post eam cladem, quae facta est inter communes subditos apud Cassoviam, in qua Lascanus concidit, tentatum per commissarios eius rei iudicium ad effectum pervenire non potuit, quos sua maiestas ad condictum locum et terminum ntittebat, contra vero a serenissimo rege Joanne nemo comparebat. Multi subditi, nobiles viri suae maiestatis captivi tenentur, pro quibus dimittendis toties frustra solticitavit serenissimum regem Joannem et rogavit, ut fide sua dimitterentur, ob causam dimissi dicerent potius, quam ex carcere, hoc ipsum tamen obtineri non potuit, cum maiestas regia non recusare se dicit, quin de eorum causa iudicium fiat. Ait etiam sua maiestas solticitatos fuisse eosdem captivos, ut si vellent vitam tiberare, ut sese in tibertatem asserere, curarent per suos amicos, ut nonnulti civitates et castra in potestatem serenissimi regis Joannis perveniant et tradantur, tamen illi ipsi captivi vitam hac ratione, neque libertatem comparare sibi volebant. Multa et alia referebat sua maiestas cum magno dolore, quibus se et subditos suos per omnem iniunam affici ab ipso serenissimo rege Joanne et eius subditis quaerebatur, quae omnia ferre se usque adhuc ferebat propterea, ut principes Christiani intelligunt se talem esse pacis et concordiae Christianae amatorem, ut propter eam multa perferre possit, se nichil periculorum, nihil laborum, neque sumptuum vitare velle, quoad prosit reipublicae Christianae et hoc regnum tam afftictum aut restituat, aut conservet una cum ipso serenissimo Joanne rege, qui si aperte et syncentate cum sua maiestate agere volet, promittit sua maiestas supra pectus suum regium nullum fratrem germanum suo fratri fieri posse amiciorem, quam ipse futurus est ipsi serertissimo regi Joanni, seque omnia bona sua et suorum promoturam esse non secus atque priori modo, ut iltius serenitas se et suos in officio contineat et pacta et conditiones observet, deque illius regni commodis uno et concordi animo cum sua maiestate consulat. Si enim antea ipsum serenissimum regem in amorem et confoedera-