Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
tionem fraternam adoptavit, multo nunc etiam magis eum amaturam se dicit maiestas sua, cum serenissimam filiam vestrae sacrae maiestatis accepit uxorem, de cuius virtute, prudentia, dignitate et moribus ea sibi praedicari ab omnibus dicit sua maiestas, quae optaret etiam liberis suis omnibus a domino Deo concedi. Quamobrem etiam tanto plus datura est sua maiestas operam, ut hoc tam dignissimum matrimonium in sua maiestate conservetur et vestra sacra maiestas ac serenissima eius fiha intelhgat tanti se ab hac maiestate haberi, quanti merito debet. Sed et illustrissimorum hberorum, qui ex hoc matrimonio enascentur, curam sibi futuram esse sua maiestas quam maximam polhcetur, solum illud rogat, ut maiestas vestra sacra dignetur ipsum serenissimum regem Joannem cohortari, ut se in amore, benevolentiaque fraterna ita vicissim conservare studeat, ut ad eum amorem certamen officiorum accedat, quibus si certare cum sua maiestate ipse serenissimus rex Joannes potius, quam simultatibus maluerit, non patietur se vinci ab eo sua maiestas. De regni vero defensione iam nunc curam, cogitationemque sua maiestas suscepisse se ait, ut confidat eam fructus suos consecuturam, quam etiam ob causam nunc celeriter ad imperatoriam maiestatem proficiscitur, speratque maiestas sua, quod extabunt ilh ipsi exercitus, qui esse debent, sed ita tamen, ut ipse serenissimus rex Joannes etiam ex parte sua invigilet et virtutem, potentiamque suam contra hostes communes exphcet. Ait enim sua maiestas, quod si ipse deberet solus regnum Hungariae tueri et serenissimus rex Joannes colligendis tantum thesauris vocare, illud ipsum non esset par pari referre. Hic recensebit vestrae maiestati frater meus, quae sit opinio serenissimi huius regis, etc. Illud rogat serenissimus Romanorum rex, ut quandoquidem nunc in penitiorem Germaniam discedit et regnum Hunganae non sine ordine, neque sine praesidhs relinquet, ne quid amphus iniurh sibi vel suis interim ex parte serenissimi Joannis regis inferatur, ahoquin se iam ferre non posse diutius, sed ita ordinasse, ut si quid huiusmodi innovatum fuerit, vis ipsa vi per suos repellatur. Interim vero et de pubhcatione pacis, et de ahis rebus maiestas sua regia remittit ad cognitionem caesareae maiestatis, quemadmodum et serenissimus rex Joannes eodem provocare videtur. Itaque si eo miserit ipse serenissimus rex Joannes ahquos oratores suos, tractabitur de hs rebus omnibus, quemadmodum perfici debeant. Quod vero accusata est Romanorum maiestas apud serenissimum Joannem regem, quasi ipsa oratorem suum ad tyrannum Turcarum misisset, qui eum solhcitaret, ut pulso inde serenissimo Joanne rege universum regnum Hungariae sibi per manus traderet, ablaturus pro eo mercedis loco ex singuhs capitibus unum ducatum: ad hoc sua maiestas ita respondit profectum quidem esse suo nomine dominum Laskonem ad tyrannum Thurcarum, sed ei nuUam legationem commisit soUicitandam sua maiestas, quae esset contra bonum et commodum reipubUcae Christianae, neque in perniciem ahcuius, neque contra principes, amicos aut confoederatos, neque hoc, in quo accusatur sua maiestas, ahquando apparere poterit adeo, ut nunquam se pudebit huius legationis, neque apud Deum, neque apud homines. Haec fere fuerunt, sacratissima regia maiestas, quae lriihi ipse serenissimus rex Romanorum eodem tempore, quo erant a me exphcata omnia debita, ista ratione respondit.