Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Caeterum quod cupit maiestas vestra diem iterum finibus regundis praefiniri et iudi­ces ad eam rem commissarios designari, ab eo voluntas nostra non abhorret non solum, quod primo quoque tempore controversiis isris finem imponi volumus, verum etiam quod cupimus liquide, dilucideque cognoscere maiestatem vestram cum in rem praesen­tem ventum erit, quam ficta sint ea omnia, quae sunt ad maiestatem vestram delata. Sed cum bonorum nostrorum Scepusiensium praefectus sit magnificus Petrus Kmy­tha palatinus Cracoviensis, res absque eo confici non potest. Visum itaque nobis, ut in­terim iudices commissarios designaret maiestas vestra, qui sub reditum ex Hungaria ma­gmfici palatini ad fines terminandas venirent. Fient autem aliquanto ante certiores, quam reversus noster fuerit, modo nobis maiestas vestra nomina commissariorum per­scribat atque una ilhs mandet, ut cum de tempore fuerint admoniti, venire ne cuncten­tur, ut tanto celerius ista transigantur et nos, vel potius uterque nostrum istis molestiis hberatur. Illud ante omnia petimus maiestatem vestram, ut interea hominem nostrum Stepha­num dimitti liberum iubeat, neque credat in malevohs, qui eum nostrum esse negant, cum certum istud sit nullam eum in maiestatis vestrae ditione possessionem habere, sed in oppido nostro Varalia. Fecerit nobis maiestas vestra rem valde gratam, si hoc postu­lationi nostrae dederit, quod ipsa aequitas fiagitare videtur. Datum Cracoviae, octava die Januarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo. 106. [1540.janudr.] 37 Jan Wilamowski kbvet leveie Zsigmond kirdlyho^ a^ai a vdiass^ai, ame­lyet Ferdindndtbl kapott a% utasitdsdban fogiaitakra. LL VII. kbtet, 53b—57b.fol. Responsum serenissimi Romonaroum regis ad legationem reverenmssimi domini Joannis Vilamowski episcopi nominati Camenecensis Sacratissime rex! Serenissimus Romanorum, Hungariae, Bohemiae, etc. rex exaudita legatione vestrae sacrae regiae maiestatis per me sibi iuxta praescriptum vestrae maiestatis exphcata ad primum legationis articulum, qui est de serenissimo domino Joanne rege Ungariae, ad eum fere modum respondit: se non eo animo misisse oratorem suum ad vestram maie­statem, ut abahenaret animum vestrae maiestatis a serenissimo Joanne rege, neque pro­pterea se quaestum fuisse de eodem serenissimo rege, ut ipse rex accusationem ahquam vel delationem prae se ferret, sed hoc saltim quaesivisse, ut admoneretur a vestra maie­state ipse serenissimus rex Joannes, ut pacta et conditiones initas et receptas custodiret, vel (ut maiestatis suae verbis utar) ut pax ipsa interteneretur. Nam videtur sua maiestas conditiones descriptas plurimas violare, nonnullas non adimpleri. Bona nonnulia, quae tempore confectae concordiae et confoederationis fuerunt in potestate huius maiestatis, 57 Zsigmond kiraly 1539. dcccmber 30-an adta ki az utasitast Jan Wilamowski szamara (lasd a 102. szamot), ez indokolja a datalast. Ennek megfelel a level helye is a kotetben.

Next

/
Oldalképek
Tartalom