Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Ferdinando Romanorum regi Serenissime princeps et domine, frater et consanguinee noster charissime et hono­rande! Cum proximis superioribus diebus ad maiestatem vestram scripsissemus de iniuriis, quibus homines nostri ab hs afficiuntur, qui subditi sunt maiestatis vestrae, ea opinione fuimus facturam illam omnia, quae ad controversias tollendas et ius cuique suum tribu­endum pertinerent. Fere autem longe nos fefelht expectatio nostra. Ex htteris enim ilhus cognovimus non modo non coerceri eos, a quibus nostri homines vexantur, verum eti­am deffendi et modo non facinus eorum approbari. Ita enim scribit maiestas vestra nihil mirum videri debere, si in subditos nostros conspirationes fiant, quis enim non commo­veatur, etc. Et paulo post: iura nostra et regni nostri neghgere non possumus, quod si nos ipsi neghgeremus, subditorum manus contineri non poterunt et forte ea facient, quae maioris mah erunt causa et materia. Quibus verbis quid ahud, quam quasi classi­cum cani videtur. Quod si haec scripta maiestatis vestrae in ahum incidissent, fortasse totidem verbis rescripsisset. Sunt enim asperius scripta, quam vel mos maiestatis ve­strae, vel nostra dignitas, aut potius mutua nostra fert coniunctio. Sed quod merito in htteris maiestatis vestrae nos offendit, id ipsi imitari neque aetatis, neque personae et di­gnitatis nostrae esse putamus, multo autem minus arctae necessimdinis, quae nobis cum maiestate vestra intercedit, cuius memores de more atque instituto nostro non decede­mus, neque contra quam decet, quidquam faciemus. IUud non possumus quiii cum ma­iestate vestra expostulemus, quod faciles praebet aures hs, qui fidei atque offich sui obh­ti, frigidam suffundunt atque omnia faciunt, ut nos cum maiestate vestra committant. Cum legerentur nobis htterae ilhus, fuimus non mediocriter perturbati, quod ahter scri­ptum a maiestate vestra accepimus, quam esset nobis a nostris commissariis relatum. Misimus volucrem nostrum nunctium ad regni nostri marsalcum, ut significaret nobis, num ita res acta esset, quemadmodum maiestati vestrae fuit delatum? Num complanati essent limites antiqui, novi constituti, numque secus dicta, quam maiestatis vestrae di­gnitas postularet? Negat iUe quidquam horum factum esse, negat uUos se fines terminas­se, quin potius amice cum Loboczki negotium esse transactum, quo authore dies aliquot se expectasse, dum venirent commissarii maiestatis vestrae. Quoniam vero reverendus in Christo pater dominus Joannes Camenecensis Episcopus aha erat legatione nostra impeditus, cuius obeundo tempus iam instabat, iUo urgente coactum se fuisse rebus in­fectis ad nos reverti. Haec Ule nobis et multa aha rescripsit, quae longa essent nos scribere, sed narrabit, si praesens adhuc isthic fuerit legatus noster, qui cum non interfuerit modo, verum eti­am praefuerit rebus hs omnibus, ex eo maiestas vestra quomodo res acta sit, uberius co­gnoscet. Quam rogamus, ut falsis deinceps delationibus ne quid loci det, neque aures suas hs praebeat, qui quo animo sumus inter nos, ferre non possunt, sed quantum in ipsis est, incendium excitare velint, quod postea restingui facUe non posset, quod nos quidem pro virih nostra prohibere semper conabimur. Vestram quoque maiestatem fa­cturam confidimus, ut in eandem curam incumbat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom