Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

et sollicitudine rationibus illius prospiciant, quemadmodum in tuto collocari possint. Quae res quam digna sit maiestatibus eorum, vestrae maiestatis iudicium faciunt. Propositae quidem sunt per legatum vestrae maiestatis arces quaedam, sed cum ea­rum nonnullae alieni iuris sint, quaedam aliis obligatae, aliae in his locis sittae, ubi Tur­carum semper infestae sunt latrociniis, ut periculum sit, ne, quod Deus omen obruat, in eorum quandoque potestate perveniant: non satis tutum visum est eas arces dotis et contradotis nomine serenissimae coniugi maiestatis vestrae obligari. Sed si quae fuerint aliae liberae, nemini obligatae et tutioribus in locis sittae, eas non reicient serenissimi domini mei, modo ut ea lege serenissimae reginae obligentur, ut fru­ctus ex eis ipsa percipiat. Sumptus vero ad eas propugnandas vestra maiestas faciat. Et quando tantopere id cupere vident maiestatem vestram, ut magis etiam testentur studium erga illam suum, liberant maiestatem vestram molestia petendi consensus a Germaniae, Romanorumque rege: arces et quae sunt obligandae absque hoc ipso con­sensu tuto obligari quant. Id nisi sit veniam sibi dari petunt serenissimi domini mei, si pro eo, ut parentes et fratrem facere opportet, serenissimae filiae suae rationes in tuto coilocare cupiunt atque magnopere postulant a maiestate vestra, ut prioribus pactis maneat et quo exemplo scri­ptae sunt literae seremssimi domini mei, eodem exemplo scriptas literas, quas reversales vocant, michi dari iubeat ad maiestates dominorum meorum perserendas. Dies quin ad­scribatur longior causam non dicunt serenissimi principes mei, dummodo ante ipsorum m Lithvaniam profectionem rebus liis omnibus extrema manus imponatur. Quod si tantopere sollicita est maiestas vestra, ne quia in re dignitas illius violetur, il­ud secum diligenter expendat, quod non alia re violari possit magis, quam si palam istud factum sit, quod pacta servare, quod fidem semel datam liberare recuset. In sermonem hominum magnamque vituperationem ventura esset maiestas vestra et secus de se mul­tis existimandi locus datura. Iam vero quae solent esse alia malorum semina, unde inimicitiae, unde bella profici­scuntur nisi dum conventis non statur, nullam hostibus dant laeticiam maiorem: nullum amicis inurere posset maiestas vestra dolorem acerbiorem. Quare ne dubitet maiestas vestra primo quoque tempore fmem his rebus optatum imponere, serenissimaeque con­iugis suae rationes ita stabiliat, ut quantum humano consilio provideri potest, in tuto collocatae videri queant. Meminerit illam unum corpus, unum esse animum cum maiestate vestra: sibi cave­bit, dum illi cavebit, suis rationibus prospiciet, dum illius rationibus prospiciet, omnia cum illa sit, cum maiestate vestra communia semper habitura. Caeterum quo celerius et diligentius id erit a maiestate vestra curatum, hoc magis illi pertinebit non modo ad retinendam, verum etiam ad augendam et amplificandam non animorum tninus, quam sanguinis arctissimam coniunctionem, quae cum maiestate ve­stra serenissimis dominis meis intercedit, quorum senioris ingravescens aetas cum in se­renissimae filiae huius suae amore conquiescat, non alia, quam hac de stabiliendis ratio­nibus eius cura magis angitur, qua si pre[ssione]m maiestas vestra liberaverit, magnam pietatis laudem consequetur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom