Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
De Petro vaiwoda, qui ex terris a ditione sua profugit et nunc apud maiestatem vestram exulat, ita prius erat per maiestatis vestrae legatum serenissimo domino meo renunctiatum, quod iam statutum habuerit cum animo suo et deliberatum maiestas vestra eum ad caesarem mittere, immo sub id tempus fortasse iam miserit. Itaque supervacaneum visum est serenissimo domino meo post actam rem consilium dare, sed cum acceperit postea integra adhuc de eo esse omnia, anceps et perdifficilis ei visa est esse haec deliberatio, nam neque quemadmodum dimitti, neque quemadmodum retineri possit sine periculo perspicit et quo magis mores hominis habet exploratos, hoc magis distrahitur in deliberando animus eius, scit illum vaphro quodam veteratorio et malitioso esse ingenio, qui si dimissus sit, quieturus procul dubio non sit, sed aut maiestati vestrae, aut serenissimae dominae reginae pericula erraturus. Sin autem contra caesaris voluntatem retrutus sit, futurum prospicit, ut eum tibi, maiestas vestra, inimicum cupiat et quibus de causis nunc ad eum legatum suum misit, eae minime obtineri queant, quin periculum potius sit, ne illae irritatus regnum maiestatis vestrae grandi aliquo mactet infortunio. Sed in duobus malis cum fugiendum maius sit, levius est eligendum: utrum itaque ex duobus his malis levius esse, intellexit maiestas vestra, id eligat, licet quod si vero aeque magnum utrumque malum est, neque satis extat, utrum sit minus existimandum, tum tercium aliquid inveniri opportet, quod solent in consimili casu principes, cum regni et populorum incolumitatem unius alicuius saluti anteponendum esse censent. Quod vero postulavit a serenissimo domino meo maiestas vestra, ut illam per legatum suum, quem in Turciam mittit, apud caesarem in gratia ponere coneretur, id illi pro eo, ut esse debuit, curae fuit. Deditque ea de re mandata legato suo, ut quoad possit, absque cuiusquam incommodo maiestati vestrae commodaret et summum in reconcilienda illi-caesaris voluntate studium collocaret. Bona spes tenet animum serenissimi domini mei fore, ut ad aequitatem caesar delabatur, seque maiestati vestrae praestet placabilem atque omnem ex animo suo offensionem deponat. Ad serenissimum quoque Romanorum regem legatum suum misit maiestas domini mei, qui quas attulit causas orator maiestati vestrae, quamobrem in hunc usque diem pax promulgata non sit, eas maiestati illius exponeret atque ea omnia diceret, quae ad pacem, concordiam et amicitiam inter vestram et illius maiestatem conciliandam vel retinendam potius et stabiliendam apta essent et accomodata. Ei legato suo dedit etiam negotium, ut hortaretur maiestatem illius, quo suos in officio contineret, neve pateretur homines maiestatis vestrae iniuriis affici, neve ullam daret rescindendae concordiae huius occasionem. Quaquidem ipsa de re vestram quoque maiestatem per me voluit admoneri, quo et ipsa pari suos ratione contineat, omnique cura provideat, neque scintilla culpa illius oriatur, quae maius postea excitet incendium, quam quod facile restingui possit, utque capita, sive potius articulos confoederationis diligenter observet, neque promulgare pacem recuset, cum se id absque suo, regnique sui periculo facere posse existimaverit. Nam si inter privatos, multo magis inter reges et principes pacta servari opportet. Inter quos ni-