Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Et quos misit ad eam rem legatos maiestas vestra, eorum spectata magis est et probata fides erga maiestatem vestram integritas, prudentia et rerum usus, quam ut ulli de eis suspicioni locus esse possit, quod aut imprudentia peccaverint, aut consulto, cogitatoque ad ea voluntatem suam aggregaverint, quae praeter decorem, praeterque dignitatem essent maiestatis vestrae. Verum ut serenissimi principes mei, ita et legati maiestatis vestrae facile perspiciebant nichil esse in obhgatione ista, quod vel minima cum indignitate maiestatis vestrae sit coniunctum. Quod si deduci non potest de eo maiestas vestra, quin laesam existimet dignitatem suam eo, quod in hteris contractus scriptum est, ut voluntas et consensus imperatoriae et Romanorum regiae maiestatis requiratur, ita existimare debet maiestati vestrae non tum eam laesam esse, cum ista scriberentur, sed tum potius, cum eas pacis conditiones, quae perscriptae sunt, quasque servari iam necesse est, maiestas vestra susceperet. Quae si non putat ahquid de dignitate sua detractum esse, quo tempore regnum Hungariae Germano, Romanorumque rege partita est, quo tempore capita ista, sive articulos confoederationis, secundum quos obhgatio ista facta est, approbavit. Nichil est, quod sibi persuadeat, nunc eam demum violari. Quod si ipsa caesarea maiestas aut serenissimus frater eius iisdem se conditionibus maiestati vestrae obhgassent et serenissimi domini mei cum alterutro eorum eiusdem modi postea contractum fecissent, ipsi vero rninime dubitassent. Ab eorum alterutro postulare, ut consensum vestrae maiestatis requireret atque ita sibi persuadent de utraque maiestate, quod nichil ea re contra dignitatem suam fieri existimaturae essent. Sed si usque adeo indignum hoc videtur maiestati vestrae, ut ad obhganda bona consensum postulet serenissimorum fratrum, quodquidem cur indignum censeri debeat, neque serenissimi principes mei, neque oratores maiestatis vestrae, viri prudentes et non mediocri magnarum rerum usu praediti perspicere potuerunt. Sed si ita maiestati vestrae videtur, an non licet ad alteram conditionem accedere, ut pecunia numerata tuto ahquo in loco deponatur? Verum et hoc ahenum esse a maiestatis vestrae dignitate putatur, quod praesens pecunia ab iis demum deponi consueverit, qui certas possessiones nullas habeat, quae ignommia maiestatem vestram adspergi aequum non sit. Quasi vero novum hoc et inusitatum et non saepe ab ahis magnis regibus factitatum postuletur, non est necesse aut plures connumerare, aut abire longius: Maximihanus imperator nonne longe, lateque multis regnis, provinciis, civitatibus imperabatur et tamen cum ipsum quamvis imperatoria dignitate fungeretur, simih tamen in causa trecenta aureorum milha certo in loco deposuisse in confesso est. Quare non vident serenissimi principes et domini mei, quamobrem ea duriora cuiquam videri debeant, de quibus inter eum et maiestatis vestrae oratores convenit? Quod si quaeri hceret, multo iustiorem quaerendi causam habituri essent serenissimi domini mei, quod tanto studio ab eorum maiestatibus contenditur, ut priore contractu mutato ad novas pactiones veniant. Quod dum ab eorum maiestatibus postulatur, quid ahud postulatur, quam ut ilh se parentes esse serenissimae fihae suae, adolescens vero rex se fratrem esse sororis suae dulcissimae, obhviscatur, ut ne paterna, fratemaque cura