Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
nim ver appetebat, quod bellis gerendis maxime est idoneum. Iam ingens Turcarum exercitus adventare in Valachiam dicebatur et non mediocres terrores iaciebantur, qui extrema aetate, quo tempus prostare pacta opportebat, quasi sopiti omnes fuerunt. Quid itaque impedire potuit, quominus quae difficiliore tempore sunt promissa, ea minus difficili praestarentur, aut quid attinebat tum promittere, si quid postea praestari non posse videbatur. Quamvis autem intelligerent hoc serenissimi domini mei, quamvis nullam iustam causam viderent, quamobrem iis, quae pacta fuerunt, morae aliquid esset adferendum, pro eo tamen quanti faciunt, maiestatem vestram tulerunt moderate excusationem, qua legatus maiestatis vestrae usus est, Iibenter acceperunt, culpam condonaverunt, poenis, quibus tenebatur, maiestatem vestram liberaverunt. Ac expectabant serenissimi principes et domini mei, ut post excusatam tarditatem tandem aliquando fieret aliquid et ad optarum res exitum perduceretur. Ecce autem disputari de pactis, qui praestare pacta visum est potius, durior esse dicebatur obhgatio. Quare nonnihil remitti postulatum est et dignitatis maiestati vestrae rationem haben. Concedamus hoc esse aliquid in obligatione scriptum durius, atqui ahenum nunc tempus est, ea de re disputandi: tunc id facere hcebat, cum scriberetur obhgatio, tunc omnia diligenter expensa opportuit, tunc adimi quaedam circumduci, mutari fas erat, postquam vero semel scripta est obhgatio per oratores maiestatis vestrae approbata, qui fidem suam interposuerunt, iusiurandum dedemnt maiestatem vestram ahter non facturam, non iam disputandi, sed prontissa faciendi tempus est. Sed quid tandem est, quod adeo durum visum fuit et maiestati vestrae indignum, data fuit optio maiestatis vestrae legatis, utrum vollent ehgendi, an ut certa bona, quae iudicio suo serenissimi principes mei probavissent, dotis et contradotis nomine serenissimae coniugi suae de consensu et voluntate caesareae et regiae Romanorum maiestatis obhgaret, an tuto potius ahquo in loco septuaginta aureorum ntillia deponeret, quo sic eiusdem sereoissimae reginae ratiortibus satis esse prospectum videri posset. Legati utrumque scribi maluerunt, ut maiestati vestrae integrum esset, utrum vehet ehgere, alterutrum autem eam facturam, cum personam vestrae maiestatis sustinerent fidem, ilhus loco suam obstrinxerunt. Nunc utraque conditio tanquam dura repudiatur. At quam tandem ob causam, quod non sit personae, dignitatisque regiae aut ab aho rege consensum petere, aut perinde nisi nichil rerum immobilium possideret, numeratam pecuniam deponere, at qui multo est istud durius, in eam suspicionem a maiestate vestra vocari, cum serenissimos dominos meos, tum eos etiam, quos misit maiestas vestra legatos, quasi aut ilh postulare, aut hi concedere aliquid in animum induxerint, in quo labefactari dignitas maiestatis vestrae posset. Quod quidem ab utrorumque natura videtur esse ahenissimum. Narn et serenissimorum dominorum meorum amor et benivolentia erga maiestatem vestram testatior est omnibus, quam ut ambigi de eo possit, qui si vel minima ex parte perspicere potuissent postulandis tis, quae promissa sunt, violari dignitatem maiestatis vestrae, nunquam ad ea postulanda adduci potuissent. Cum alterum se esse maiestatem vestram neque separatim ei quicquam a se accedere posse persuasum habeant atque ilhus iniuriam suam iniuriam, ilhus indignitatem suam esse indignitatem interpretentur.