Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

illo etiam totius regni responso potuerit facile intelligere nationis Ungaricae erga se a­morem et affectum. Quippe quae literis huiusmodi sit manifeste testata eum nunquam regem habiturum et sicut nemo est in tota Ungaria, qui contra maiestatem regiam in hac parte dicere aliquid possit ct iuste conqueri, ita per contrarium (si rei veritas inquiratur) paucissimos et fere nullos praeter capita proditionum reperias in toto regno, qui non in­viti et coacti iugum servitutis Ferdinandicae subierunt. Desinant igitur hoc nomine vel adversarii sui regiam maiestatem criminari vel serenissimus rex ista recedere, quibus contraria scit esse vera. Nam quod ad illas literas attinet, illae potissimum non fuerunt nomine soHus suae maiestatis scriptae, sed nomine omnium fere nobilium et potiorum dominorum regni. Deinde si severiores aliquanto fuerunt, necessitas temporis id maxime tunc exigebat, ut rebus regni collapsis et in tantam ruinam adductis, maiore procerum et nobilium parte paulo ante extincta ab his, qui supererant, sine mora consuletur, hoste vix adhuc limites regm egresso et toto regno mirum in modum perturbato. Nunctiat serenissimus rex eo etiam nomine criminan adversarium regiam maiesta­tem, quod praecipitanter et non expectato consueto et legittimo regni conventu susce­perit regnum tutatu difficillimum. Ad haec licet satis responsum esse videatur et per ea, quae supra dicta sunt, et in conventu Olomucensi serenissimi domini regis Poloniae au­thoritate celebrato, tamen paucis nunc quoque sua maiestas respondet et dicit necessita­tem temporis et tot calamitates, quibus erat tunc regnum Ungariae opressum et tanta pericula necessario exegisse, ut rebus regni sine mora consuleretur. Quod autem ad conventus illius legittimitatem pertinet, conventus ille si ex eo impugnant, quod non fuerit a regni palatino indictus, ad hoc facile responderi potest potissimum Stephanum Bathori non fuisse legittimum palatinum regni, ut qui toties iuste ab officio illo consen­su totius regni deiectus, rite et legittime non fuit in officium restitutus, sed per factiones et corruptelas et magna regni parte contradicente reintrusus, neque in conventu genera­li, ad quem iuxta morem regni fuissent regnicolae ad creandum palatinum vocati, sicut in creatione palatini fuit semper observatum. Dieta namque illa, in qua Stephanus Ba­thori fuit minus legittime in officium reintrusus vel restitutus, erat indicta non ob aliam causam, nisi propter Thurci adventum, sicut id notorium est toti Ungariae et literae quoque serenissimi principis quondam domini Ludovici regis felicis memoriae super ipsa dieta confectae testantur. Praeterea esto, quod fuerit legittimus palatinus, statim tamen amisit omnem autori­tatem veri palatini, postquam post ipsam infelicem cladem non solum contulit se ad principem externum, sed contra libertatem et constitutionem regni, quam firmiter et in­violabiliter servare iuramento se obstrinxerat, regnicolis reclamantibus et eum fidei ac iuramenti sui admonentibus, adhaesit pretio et pollicitationibus per eum corruptus. Ex quo manifestum est eum periuri et fidefragerratum incursisse, atque ideo omm per hoc palatinatus honore fuisse indignum et ipso facto omni sua authoritate (si quam habuis­set) privatum atque destitutum. Praeterea in tanta omnium consternatione et tanta regni (cui statim succurri debe­bat) calamitate omisit indicere dietam, sed eam quoque, quae interea indicta fuerat, non ipse, verum regina Maria, quae nichil de hoc habebat agere, indixit ad locum insuetum

Next

/
Oldalképek
Tartalom