Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
et insularem et in potestate reginae tunc existentem, in quo utputa loco nunquam memoratur conventus vel dieta fuisse celebrata. Ad quem Ferdinandus biduo vel triduo cum suo milite, quem paratum habebat, ex Vienna navigio venire poterat et regnicolas, si ibi convenissent ad sui electionem, vi et armis compellere. Quibus ita se habentibus, nescit maiestas regia, quid contra conventum per alios dominos praelatos et barones, mter quos erat verus etiam ac legittimus palatinus regni, spectabihs videhcet et magnificus Stephanus de Werbewcz, modernus regiae maiestatis cancellarius, in generali omnium dominorum et regnicolarum dieta ac conventu praesentibus oratoribus sanctissimi domini nostri papae et serenissimi quoque domini regis Poloniae cum praefato quondam domino Ludovico rege pariter constitutis, solenniter electus atque creatus indictum et celebratum obiici possit, vel quare dici debeat minus legittime celebratus? Verum ad haec omnia, quae vel de conventus ilhus legittimitate, vel de electione maiestatis regiae dicuntur, uno verbo iam mihes responsum esse videtur, quando maiestas regia se obtuht ad standum iuri paratam. Quod si adversarius suae nimirum iustitiae diffisus non superfuisset, tunc facile patuissent haec omnia, cognirumque fuisset tam de conventu, quam de aliis si legittima fuerunt, per quod solum causa regiae maiestatis apud omnes aequos huius rei iudices procul dubio satis superque fuit iustificata. Videat igitur serenissimus rex Poloniae, si ob huiusmodi htteras pubhco nomine scriptas regia maiestas ita mereatur taxari et adeo acerbe ab adversariis criminari, et si serenissimo regi ista sunt credenda, omnia tamen quaecunque ab eodem serenissimo rege proficiscuntur, boni et aequi consuht maiestas regia, quia scit ab optimo et sui amantissimo animo proficisci. Paternos etiam monitus et hortatus suae maiestatis de concordia cum adversario ineunda in optimam partem accipit, neque, ut prius dictum est, recusat concordiam, modo intelhgat, concordiae conditiones cuiusmodi sint futurae. Quod ad salutem publicam et praesentem rerum Hungaricarum statum attinet, de hoc maiestas regia ita aperte sentit: si Thurca veniat et maiestatem regiam, cum qua cum bono publico totius Christianitatis et absque ulla tnbuti pensione pacem iam fecerit, in regno non reperiat et illud in manibus Ferdinandi, quem ille vicinum sibi esse noht, inveitiat, in magno periculo esse non solum Ungariam, sed etiam Poloniam et retiquas vicinas provincias, cui periculo si serenissimus rex prout tenetur, occurrere velit, tllud censet maiestas regia esse unicum remedium, ut persuadeat regi Ferdinando, quod ipse regnum alienum iniuste invasum quampnmum retinquat, ne a Thurco, si is veniat, ibi reperiatur, et ut serenissimus rex maiestatem regiam iuvet maioribus, quibus potest, viribus, ut possit in regnum Ungariae quamprimum intrare et ab ipso Thurco adveniente ibi reperiri. Atioqui actum erit sententia regiae maiestatis et de Ungana, et de Polonia, nisi hoc quamprimum fiat. Sed ante omnia sua maiestas censet opus esse summa celeritate. Ad quod faciendum et ad maiestatem regiam contra quemcunque hostem adiuvandam serenissimus rex ahoqui etiam ratione foederum, quae privata habet cum maiestate regia fide suae maiestatis firmata, tenetur. Quibus quidem foederibus et fidei suae ut serenissimus rex satisfacere vetit, maiestas regia eius maiestatem medio vestrae dominationis reverendae non solum rogat, sed etiam monet et instantissime requirit. Quod si serenissimus rex id fecerit, prout maie-