Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

Actus commissarialis inter bona sacrae maiestatis regiae Poloniae civitatis Bela et bona Kezmark et Rokvcz domini palatini Siradiensis Cum enim ipse dominus palatinus Siradiensis noluit se submittere de­creto commissariali, quantum de re principal^ hoc est de litteris et metis, solum de iniuriis et damnis, extunc dominis commissariis placuit, ut arbitraliter in causa procederetur. Et primum dominus palatinus Siradiensis reproduxit litteras de ti­tulo et sigillo serenissimi regis Caroli, quarum copias vestra magnificen­tia eisdem dominis commissariis dederat et reproduxit confirmationem earundem litterarum per serenissimum regem Joannem modernum no­viter factam. Item reproduxit etiam litteras seerenissimi Sigismundi Ro­manorum et Ungariae regis, earn sententiam in se continentes, ne quis­piam silvas et robora civium civitatis Caseoforensis succidere audeat sub paenis descriptis, et expressione oppignorationis in generali tantum so­nantes. Etiam produxit protestationem ex sede iudiciaria Scepusiensi, nihil aliud sonantem, nisi quod commissarii maiestatis regiae Poloniae ad hunc actum tempore illo deputati non convenerant cum comissariis do­mini Wladislai regis Ungariae. Oblata est etiam protestatio et prohibitio ex sede iudiciaria comita­tus Scepusiensis per cives Caseoforenses extracta super violenta occupa­tione, peraratione, ac novarum metarum erectione per cives de Bela facta circa annos viginti. Ex adverso Belenses non dando locum litteris per dominum palati­num reproductis, contra easdem repugnando dixerunt per procuratorem suum: „Domini commissarii, litterae serenissimi olim Caroli per domi­num palatinum reproductae non valent ex multis rationibus. Primo, quia ipsas litteras et hoc privilégium donationis et reambulationem me­tarum in se continentes, sequitur praescriptio et abusus privilegii, dona­tio enim et reambulatio descripta est in eis anno Millesimo ducentesimo nonagesimo, et post obtentas litteras nunquam fuerunt usque hactenus ipsi Caseoforenses et villa Rokucz in pacifico dominio dictarum meta­rum contentiosarum, duntaxat cives Belenses, ut multis litteris constabit. Privilégia enim et litterae quomodocunque obtentae si non supportantur ipsa reali possessione et usu, omni iure censentur cassa et invalida.

Next

/
Oldalképek
Tartalom