Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)
Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)
Et praesertim iura istius regni Ungariae, ut testantur decreta et sanctiones regni de donationibus regalibus, reambulationibusque metarum parte prima Decretorum titulo 33. capitulo, ubi notandi, etc. quod omnes donationes et reambulationes metarum quomodocumque obtentae, quae infra annum integrum per regium vel capitularem hominem debitae executioni et ad effectum non deducuntur, sicut inefficaces et nullius roboris, prout ex ipsis litteris apparet. Etiam istae litterae non sunt authenticae, neque de iure huius regni Ungariae observari tenentur respectu sigilli litteris subappensi, quod sigillum caret signis in decretalibus significatis, de quibus mentio fit in Decretalibus parte secunda titulo XIIII, ubi ita continetur. Item rex Carolus, sub cuius titulo et nomine litterae illae et privilegia per dominum palatinum Siradiensis reproductae sunt, tria sigilla habuit, quorum duo priora per eundem fuerunt revocata et privilegia sub illis emanata non servantur, nisi per tertium posterius fuissent roborata. Quod quidem tertius sic agnoscitur, ut ex duabus partibus clipei in area sigilli exculpti, in quo videlicet clipeo duplicata crux continetur, sunt duae figurae draconis. Ubi istae duae figurae hic non apparent, et vestris dominationibus, domini commissarii, et aliis quibusvis hic praesentibus protestamur hic non apparere figuras draconum, ut canunt iura huius regni. Atque etiam praefatis litteris regis Caroli insertae sunt litterae regis Andreae Veneti, quae in reproductione sunt nullae et cassae, neque de iure observantur. Et his attentis vestrae dominationes decernant ipsas litteras esse cassas et nullas. Dato et non concesso, si etiam litterae essent iuridicae et robur haberent in omni iure, utique in auxilium ipsi domino palatino et Caseoforensibus cedere non possent ex ea causa, quod litterae ipsae reambulatoriae, quae ad relationem regii et capitularis hominum obtentae sunt et quae infra annos viginti non deducuntur debitae executioni, debent esse nullius roboris, prout continetur in iure huius regni Decretorum parte prima, titulo 86, ut hic in istis litteris Rokussienses apparet. Nam facta est relatio reambulationis collusive per quendam Ponka assertum regium hominem et Stephanum canonicum Scepusiensem. Item reambulatio iuridica huius regni fieri debet vocatis et accersitis vicinis et commetaneis, quorum nomina et cognomina expresse notari debent in litteris reambulatoriis. Sed hic, in ipsis litteris per dominum palatinum reproductis non sunt nomina specificata, nisi, quod dicit in litteris illis: nemine contradicente. Quia nemo fuit vocatus et per conse-