Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

concedere dignaretur ad supprimendos subditos regios, et tandem etiam personae meae, neve delatoribus illis aures accommodaret continue, qui non tranquilitati, sed rixis student, quod si quispiam illorum contra personam meam vel subditos regios quidpiam causae haberet, regia maiestas parata esset ius et iustitiam tum de me, tum de suis subditis ad­ministrare. Fieret etiam mentio me tunc, dum detentus fui, non fuisse obligatum notarium capituli, quod ex quietantiis patet. Domino palatino Siradiensi videtur frustra scribendum, quia litteras regias minus curat. Domino autem palatino et capitaneo Cracoviensi esset scribenda informatio, quomodo erga subditos regiae maiestatis ge­rere debeat, et erga dominum palatinum Siradiensem, et quod me et subditos regios ex officio suo, authoritate regia defendere dignaretur. Comiti etiam et iudicibus tredecim civitatum essent scribendae litterae super eo, quod me maiestas regia in gratiam et protectionem specialem recepit. Commiteret etiam eidem comiti, praesertim iudici de Podgro­dzie, ubi ego habito, ut ipse suffultus authoritate regiae maiestatis et do­mini capitanei Scepusiensis habeat animadvertentiam et vigiliam super personam meam, ne mihi praesertim noctis tempore in domo mea vis per aemulos meos inferatur, immo si necesse foret, quod Deus avertat, ad defensam meam insurgere deberent, neve me ad quamlibet simpli­cem quaerimoniam ex abrupto, ut soliti sunt, detinerent, timore perculsi, sed mecum iuridice agant et qui contra me conquaerentur, meque deti­nere faceret, tunc etiam talis iuxta me detineatur et non aliter, ut sunt iu­ra et canunt décréta, quod si quaerulator se detineri non faceret, tunc ne­que me detinerent. Bonum etiam esset scribere regiae maiestati Romanorum de fideius­soria cautione amonenda, ut sua maiestas fideiussores meos a cautione liberaret, et si qui contra me aliquid iuris haberet, quod in foro iudicii mei me requirere deberet. Eiusdem vestrae reverendissimae dominationis servitor Stephanus Varaliensis

Next

/
Oldalképek
Tartalom