Földváry László: Adalékok a dunamelléki ref. egyházkerület történetéhez (Budapest, 1898)

I. rész. Alsó Dunamelléki vagy felsőbaranyai egyházkerület (1518-1715)

37 Quum ante aliquot annos Wittenberga profectus, Tolnám confecto celeriter itinere pervenissem,1 civi­­tatem hanc adeo deprehendi impiam et idololatriae deditam, ut intra spácium duarum hebdomadum inter tot hominum miilia vix tres, aut ad summum quatuor repererim, quibus veritas Evangelii probaretur. Tolna discedens, Kalmancheium diverti, ubf verbum Dei, divina adjutus ope, sesqui alterum mensem explicabam. Hie loci complures deşerta falsa et impia doctrina, Christum anplexi sunt, quos inter Mathaeus Endericus, ludi scholastici moderator, studiosus olim Pataviensis, et alii sacerdotes com­­memorandi sunt. Isthinc Zeblebenium (Sepse?) vocatus sum, portui rubeo vicinum oppidum, quod vulgo Vörös­­marth vocatur. (Portus rubens = Vörösmart. Kál­­máncsa inter arces Berzence et Babocsa.) Hie Christi suffultus auxilio per tempus haud modicum commo­­rabor. Et quamvis multos fures, latrones et homi­­cidias in his regionibus deprehenderim: omnes tarnen fere, mente mutata ad Christum Jesum conversi sunt. Quum mihi deinde cum Michaele Sztárai, pa­­rocho Lascoviensi, insigni laborum meorum adjutore, in colloquio cum eodem instituto de doctrina con­­venisset: accedente ad hos magna hominum mul­titudine, doctrina evangelii in universa inferiore Ungaria ad utramque usque Moesiam propagata est. Et quamquam nobis multa odia, incommoda et pericula perferenda erant: semper tarnen Deum prae­­sentem auxiliatorem experţi sumus, qui nos contra omnes inferorum portás potenter ubique tuebatur. Ultimo tarnen post biennium et menses novem Tolnám iterum per pios et religiosos viros revocabor, ut in templo ad flnem oppidi exstructo, praeconem evangelii agerem.2 Sed plebem civitatis hujus in partes divisas comperi. Nam pars Christo, pars Papae adhaeret, quorum posteriores papatum manibus pedi­­busque defendunt. Nobis quidem cum iis multae, et eae quidem gravissimae lites fuere, sed Dominus, modo prorsus mirabili tutatus nos est per Turcicos Regentes et Praefectos, qui nobis insigniter favere 1 Szigeti Imrének szavait hitelesíti gyalui Torda Sigmond 1546. december 25-én Melanchtonhoz irt levelében, mondván: „Emericus, qui nuper isthic rediit, recta se Tolnám contulit, quae jacet in ulteriori ripa Danubio, et Turcico praesidio onerata est.“ 2 Imre papról, mint Sztárainak a tolnai predikátorságban elődjéről Skarica is emlékezik Szegedi K. István életrajzában.

Next

/
Oldalképek
Tartalom