Földváry László: Adalékok a dunamelléki ref. egyházkerület történetéhez (Budapest, 1898)

I. rész. Alsó Dunamelléki vagy felsőbaranyai egyházkerület (1518-1715)

videntur. Suo nos quoque favore dignantur Turcorum Icti, qui lingva eotum Cadiae vocantur. Consul civitatis Telnensis, qui et judicis munere fungitur, circa diem Joanni baptistáé sacrum, Budám ad Praefectum Imperatoris profectus, magnam ei obtulit pecuniae vim, adjuncta petitioné, ut idem me aut neci traderet, aut ex civitate agroque Tolnensi ejiceret. Sed neutrum obtinuit. Nam purpuratus Budensis, caussa nostra ex viris religiosis ac piis cognita, judici Tolnensi tantopere indignabatur, ut eundem in capitis periculum conjiceret, ediceretque publice, ut praeconibus doctrinae per Lutherum inventae—ita enim ille doctrinam evangelii apellat — liberum sit atque integrum, doctrinam banc om­nibus iis proponere, qui earn sponte audire voluerint. Itaque jam sine ullo metu ac periculo tam ungari quam Slavi verbum Dei audire possunt. Nostra doc­trina verum contineri Christianissimum existimat purpuratus, quem nec Budáé evangelii explicationem impedire ajunt. Sed impii Ragusani, populäres Tui, in castris turcicis perpetuae nundinantes, nimium obstrepunt Evangelio. Ego Tolnám redux, ibique septem Commoratus menses, novam aperui scholam, vetere in manibus pontificiorum adhuc existente. Iam in hac schola nostra plus—minus LX. scholares numerantur, ex plebe autem auditores circiter D. — Reliqui com­­mentis pontiflcis adhaerent. Utinam plures haberemus in opere nostro ad­­jutores. Itaque si Ungarorum nonnulli studiorum Caussa apud vos morantur, velim eos quantocius istuc expedias. Nam in his regionibus messis Domini magna est, operării autem pauci. In plurimis civi­­tatibus, oppidis et pagis, ex quibus pontificiis migran­­dum erat, nulii sunt verbi divini miniştri. Candidaţi enim ministerii, qui a vobis in Ungariam redeunt, territórium Turcicum cauti declinant. Atque haec est Ecclesiae in inferiori Ungaria constitutio. Salutant vos omnes Verbi divini Miniştri in Unga­ria inferiori. Saluta Ungaros, Mathiam praesertim Motzerum, mihi addictissimum, rogaque ut ille quam celeberrime ad nos veniat, opem nobis in administrando munere Ecclesiastico laturus. Magnam enim in eo omnes collocant fiduciam. Datum Tolnae 3 August 1549. (Ribini: „Memorabilia Augustanae Confessionis in Regno Hungáriáé.“ Pozsony, 1787. I. kötet, 90. lap.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom