Dienes Dénes (szerk.): Zempléni vizitációk 1629-1671. Miskolci Csulyak István zempléni esperes és hivatali utódainak feljegyzései - Acta Patakina 21. (2008)

Miskolci Csulyak István (1629-1645) egyházlátogatási jegyzőkönyvei

Az 1629. évi egyházlátogatás Caeterum studiosis omnibus, etiam qui in scholis inferioribus sunt, ad publicas lectiones audiendas facultatem concedendam esse, ac publicos quidem ad omnes audiendas legibus scholae adigendos, eos vero, qui in scholis sunt, pro suo arbitrio et libertate relinquendos. Horas pomeridianas dierum Mercurii et Saturni relaxandas postulamus, et pro arbitrio nostro, prout commodum fuerit visum, collocandas. De horis disponendis consilium Reverendorum D. exspectamus. Rectores scholae Placuit nobis hoc Cl. d. rectorum judicium, verum ne inscio d. Surio aliquid attentaremus, placuit etiam consensorum nostrum et dominorum rectorum intimare. Quo audito d. Surius nonnihil incanduit et in haec verba erupit: »Hunc consensum admittere nihil esset aliud, quam coeptam constitutionem penitus annihilare, quod in derogamen Illustris Suae Magnificentiae et simul Clar. virorum illorum, qui constitutioni illi non interfuerunt solum, sed et praefuerunt. Quia vero series extradata nihil diversum a priori constitutione continet, sed saltem illius pleniorem explicationem, lectionum simul et horarum notationem, ut ut tumultuetur scholastica juventus, manere debet in suo vigore.« Cum vero dicerem, nonnisi profectus scholasticorum esset spectandus hac in re, ideoque opera danda, ut satis jam antea exulceratam scholasticorum mentem ad tranquillitatem adducamus, ne fomes accensus in incendium excrescat et schola dissipetur: respondit se contentum esse decem scholasticis, dummodo sint boni, coeteros non curaturum, etiamsi schola exeant ad stivam. Ego contra, velle me, dixi, ex uno scholastico decem, ex decem centum facere, et propter tales sermones hoc tempore ipsum apud complures male audire. Mihi longe alia mens est, nam sicut olim Pericles dixit, propter se nullum pullam vestem induisse, ita ego nolim, ut propter me vel unicus scholasticorum schola exeat. His et caeteris ultro citroque locutis, tandem eo descendit, ut physica et hebraica lectio ad tempus poterit omitti, et illis horis publice logica et rhetorica proponi. Sed tamen ne quid praescribere videremur Clarissimis viris dominis gynmasii reformatoribus, placuit, ut ad Clar. d. Michaelem Szepsi Tarczalinum excurrere, haec omnia suae pietati notificarem, et si fieri posset, adhuc ante ferias, ipse quidem cum domino Körtvélyesi et Prágai Reverendiss. vero d. Benedictus Szegedi cum szikszoviensi pastoribus Patakinum ascenderet, et quod in rem meliorem cederet, communi consensu aliquid certi et solidi decernatur. Reversi ex urbe, Clariss. d. rectores primum ad d. Bakai advocati sunt, postmodum ex scholasticis sex, illos sui officii fideliss. praestandi monuit Ecclesia, hos vero in hanc fere formam compellavi: «Ornatissimi domini scholastici! statueram apud me, ut Ecclesiam patakinam una cum gymnasio visitarem plenarie, illam quidem absolvi, utinam vero melius absolvissem; quod vero scholam visitare non potuerim, plurimum me angit, partim quia paucissimo numero sum hic relictus, et schola vestra numerosiorem comitatum postularet, partim quia subito revocor; dabo tamen Deo dante operam, ut ante ferias adhuc nativitatis Christi vos visitem. Interea quaeso pietatis memores, obedite dominis praeceptoribus vestris, non debetis tumultuari, sed secundum seriem antea coepta studia vestra continuate, Dominum orantes, ut studiis vestris cumulate benedicat.« Haec pluribus inculcatis, unus scholasticorum, 63

Next

/
Oldalképek
Tartalom