Dienes Dénes (szerk.): Zempléni vizitációk 1629-1671. Miskolci Csulyak István zempléni esperes és hivatali utódainak feljegyzései - Acta Patakina 21. (2008)

Miskolci Csulyak István (1629-1645) egyházlátogatási jegyzőkönyvei

Az 1629. évi egyházlátogatás ság egyszer felháborodván, és idegen lévén a seriestől, ha nem molliálják vala­miben, megátalkodottságokban meg fognak maradni, melyből osztán nem emolumentum származik, amelyet intendálunk, hanem detrimentum. A mestereket kiküldöttük, hogy bona conscientia mi tetszések az ifjúságnak emolumentumára notálják, helyben maradván a series, hogy megruminalván, Suri uraméknak intimaljuk, ne legyen oszlása az ifjúságnak. Rectoribus in suum hospitium digressis, ego cum d. Mathaeo Szepsi ad d. Csanakium visendi et colloquendi gratia sum profectus, a quo inter alia etiam sciscitatus sum, quomodo sibi placeret nova scholae reformatio, et num aliquid illi aut addendum aut detrahendum seu defalcandum videretur; paucis respondit constitutiones illas non videri sibi commode per omnia scholae Patakinae applicabiles, puta, quae magis serviunt profectui adolescentium, quam jam ex ephebis excessorum, quod illorum enim profectui et existimationi nihil derogat ordine per inferiores scholas ad superiores scholas ascensus, prout sit in gymnasiis et scholis illustribus regnorum exotericorum, sed longe est alia studiosorum patakinensium ratio, puta quibus unice propositum est non omnes disciplinas et artes apprehendere, contenti logica, rhetorica et theologica; ineptum ergo videtur invita Minerva quempiam in illam scholam locare et aetatem illic terendo illam artem discere cogere, quam ne quidem gustare desiderat, a cujus vel solum nomine abhorret. Caetera plura hanc in formam locutus, rectores convenimus, qui mentem suam scripto comprehenderunt, prout jam sequitur. Quandoquidem auditores nostri metam scholarum omnium perfecte attingere et assequi non potuerint propter hactenus usitati docendi modi deploratam confusionem; qui in rhetoricam promoti sunt, logica maxime indigent; qui publici auditores sunt logica et rhetorica, multi etiam syntaxi indigent, ideo series exhibitae, licet absolute et in se minimae sint implorandae; habita tamen ratione circumstantiarum loci et temporis et maxime profectus et emolumenti studiorum nostrorum studiosorum, nobis non per omnia videntur consistere posse. Quocirca quod pro ingeniorum nostrorum facultate divinitus nobis concessa hac in re commodius animadvertere possumus, praemoniti a Cl. d. seniore cum praesentibus suis visitatoribus Reverendis dominis fratribus secundum conscientiam breviter sic declaramus. Scholas omnes inferiores usque ad poesin suo loco relinquendas utile esse censemus, et prout in serie breviter notatum est, logicam et rhetoricam saltem generaliter ibi docendam judicamus. Simul studiosorum novitios stricta lege ad scholam grammaticam, syntacticam ac poeticam, pro ratione profectus, dum fundentur solidius in grammaticis, frequentandam obligandos. Quia vero neque in gymnasiis Germaniae et aliorum regnorum etiam celeberrimis logica et rhetorica perfecte docetur, sed contenti sunt generalia saltem inculcare, specialiter vero et perfectius, tum in academiis, tum in scholis illustribus logica et rhetorica publice docetur, et studiosorum nostrorum commoditas id ipsum necessario requirat: logicam et rhetoricam cum adjunctis textibus praelegendis publice docendam censemus, secundum seriem exhibitam, quam fieri potest, proximum omnem laborem accommodantes, ut singuli studiosi nostri sese in iis, quibus maxime indigent, exercere possint. 62

Next

/
Oldalképek
Tartalom