Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Tusnádi Székely József 33. Late grassantis Mortis audaci temeritate commoti pectoris verba super obitu Josephi Albert. Quid vos? quid facitis Parnassi Numina Musae? Cernere quid clauso lumine cuncta juvat? En! quod vtroqve caret privatum lumine monstrum Mors, vestras sensim depopulatur opes. Quot sunt qvi vestrum Numen Nomenqve seqvuntur Et vos infirmas qvi coluere Deas. Quos tamen hoc monstrum detestando abstueit annos Et qui iam modum non nisi nomen habent Atque simul cernens nullo se hoc posse vetante Nec quod vos verstris ferre qveatis opem. Hoc grassatur adhuc magis, ac qvae mente volutat Perficit hinc multos iam modo terra tegit. Nunc quoqve quid fecit? cultorem nominis vnum Non minimum vestri ne sit, ut ante rapit Quis fuerat vestr/' cultus Audiosior illo? Quis fuit is, vestr/1 2 qvem magis ursit amor? Debuit hic igitur, siquisquam numine vestro Dignus ut est, omni tutus abesse malo. Omnibus est praesens propriorum cura Deorum Atque sui sentit Numinis omnis opem. Populus Alcidae, veneris tutamine myrtus Palladis auxilio floret oliva magis Cum miseros Troas; vulcanius ureret ignis Adflictis praesens adfuit ipsa Venus Vos quoque jam tandem vestros defendite Musae Atque malo fessis ferte potenter opem. Quae fudit Jos. Sz. Tasnadi mpr. Anno 1775. 1 vestri<s> - kivakarva 2 vestri<s> - kivakarva 87

Next

/
Oldalképek
Tartalom