Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Tusnádi Székely József 25. Praecox Fatum, ingenui LUDOVICI KANDÓ S. Patakini, denati. Spes generis, Matrisque piae non una voluptas Hac Kandó parva contumulatur humo De quo magna quidem sibi promisere Parentes; Parca sed infelix irrita vota facit usque adeo humanis nulla est fiducia rebus, Bulla velut tenuis, sic perit omnis homo. Ne tamen inviso Mater da froena dolori, Pallida nec lacrymis ora rigato tuis Huc potius mentem curis intende gravatam, Unde petenda tuis certa medela malis: Sunt infelices multis ambagibus acti, Per breuia et syrtes qui tenuere viam, Felices autem compendia nota secuti Quos vitae in primo limine meta7 manet, Filius ergo tuus felix hoc nomine, cujus Funera nunc plangis, jure vocandus erit Vix iter ingressus qui jam sita vela reduxit Et portum lacrymis liber, ovansque tenet Restat ubi nobis multo felicior aetas, Cui finem non mors non feret ulla dies Filius est illuc translatus Mater, & illic Gaudia jam curis non teneranda capit QVI Lactis pVeros aMpLeCtl gaVDet In VLnls ILLIVs greMIo CLaVDItVr Iste pVer. 19na Septembris. Joseph Székely de Tasnád mpra. ibi Laurus ubi bona signa dedit. Febull/... ]1 2 1 meta - utólag beszúrva a limine és manet közé 2 rövidítés 75

Next

/
Oldalképek
Tartalom