Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

26. Szabó Dávid THRENODIA. Super Immaturo funere rapto LVDOVICO KANDÓ. Fundite lugubres lachrymarum flumina Nymphae, Victaque moestitia Biblis inundet humum! Tristes namque vices Lauri subiere cupressi Vestis et atratas taxus acuta fores. Conditus est Kandó! sonat undique naenia talis. O dolor in numeros non revocande meos. Pallas moesta gemit, gemitu loca singula complet, Aspiciens prolis corpus inane suae1 Proh superi! teneros etiam asportatis alumnos? Ergo etiam Mystas putrida cymba tenet? O utinam, audacem absumsisset flamma Prometheum! Arsit ab aetherio1 2 cum sua taeda foco. Non ita Pandorae pyxis patefacta fuisset, Non macies, tussis, nonque podagra forent. Ast eheu casum tristem! sunt omnia praesto Horrida queis juncta est mors nec opina comes. Heu mihi nunc etiam gemitus quos mors ciet isthuc? Quae ferunt aures murmura moesta meas? Conditus est Kandó! sonat undique Naenia talis. O dolor in numeros non revocande meos! Sed quid vana queror? scandenda est publica puppis. Huic erat ut cunctis illa terenda via. Parte tamen vivet meliore, nec omnis obivit, 1: omnibus si qua est attribuenda fides: | Illi etenim fortis lux est praesaga beatae, Qua for sex vitae filo secabat ater; Quippe ea, quam sibi vult lucem Athanasia sacram, Indicat hunc vita jam sine fine frui. 1 su<i>ae - felülírással javítva a kéziratban 2 ate<ri> <n>o - bizonytalan olvasat 76

Next

/
Oldalképek
Tartalom