Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)
Versek
36. Váradi Gerzson FUNEBRIS QUERELA Matris Scholae S. Patakinae De Filio amisso Josepho Albert *** Quis flendi modus est? lacrymis rorentur ocelli, Nam Phlegetonteo me coquit igne dolor Heu! quoties dixi Lacrymans: fata invida Musis! Usque tamen Musas impia fata manent. Vix poterit quisquam nostri sarcire ruinam Spes quatiente Deo, sic cecidere meae: Exilem movi tumulum queribunda recentem, Cogitur ecce novo rursus hiare sinu Parce Pater Musis; densa est iactura columbae Nostrae! Dum corvos tarda senecta zapir. Ars Phoebaea nequit nostros mulceri dolores Nam stupet innumeris, vel medicina malis. Ecce opifer Paeon fato succumbit eodem. Nil prodest medicas applicuisse manus! - Tu nisi Christe Tuo depellas sanguine vulnus Non erit auxilio succus et herba mihi Ergo tange meam salientem sanguine venam, Prodesit et medicas applicuisse manus. *** Ast tu pars animae Coelestia gaudia carpe Hoc Tibi munus erat, quod mihi funus erat. Anno MDCCLXXVto Gerson Váradi Mria. 91