Dienes Dénes: Minthogy immár schola mestert tartanak... Református iskolák Felső Magyarországon 1596-1672. - Acta Patakina 4. (2000)
Zempléni Református Egyházmegye
ZEMPLÉNI EGYHÁZMEGYE nostrorum facultate divinitus nobis concessa, hac in re commodius animadvertere possumus, praemoniti a Cl. d. seniore cum praesentibus suis visitatoribus Reverendis dominis fratribus secundum conscientiam breviter sic declaramus. Scholas omnes inferiores usque ad poesin suo loco relinquendas utile esse censemus, et prout in serie breviter notatum est, logicam et rhetoricam saltem generaliter ibi docendam judicamus. Simul studiosorum novitios stricta lege ad scholam grammaticam, syntacticam ac poeticam, pro ratione profectus, dum fundentur solidius in grammaticis, frequentandam obligandos. Quia vero neque in gymnasiis Germaniae et aliorum regnorum etiam celeberrimis logica et rhetorica perfecte docetur, sed contenti sunt generalia saltem inculcare, specialiter vero et perfectius, tum in academiis, tum in scholis illustribus logica et rhetorica publice docetur, et studiosorum nostrorum commoditas id ipsum necessario requirat: logicam et rhetoricam cum adjunctis textibus praelegendis publice docendam censemus, secundum seriem exhibitam, quam fieri potest, proximum omnem laborem accommodantes, ut singuli studiosi nostri sese in iis, quibusmaxime indigent, exercere possint. Caeterum studiosis omnibus, etiam qui in scholis inferioribus sunt, ad publicas lectiones audiendas facultatem concedendam esse, ac publicos quidem ad omnes audiendas legibus scholae adigendos, eos vero quin scholis sunt, pro suo arbitrio et libertate relinquendos. Horas pomeridianas dierum Mercurii et Saturni relaxandas postulamus, et pro arbitrio nostro, prout commodum fuerit visum collocandas. De horis disponendis consilium Reverendorum D. exspectamus. Rectores scholae Placuit nobis hoc Cl. d. rectorum judicium, verum ne inscio d. Surio aliquid attentaremus, placuit etiam consensorum nostrum et dominorum rectorum intimare. Quo audito d. Surius nonnihil incanduit et in haec verba erupit: » Hunc consensum admittere nihil esset aliud, quam coeptam constitutionem penitus annihilare, quod in derogamen Illustris Suae Magnificentiae et simul Clar. virorum illorum, qui constitutioni illi non interfuerunt solum, sed et praefuerunt. Quia vero series extradata nihil diversum a priori constitutione continet, sed saltem illius pleniorem explicationem, lectionum simul et horarum, notationem, ut ut tumultuetur scholastica juventus, manere debet in suo vigore.« Cum vero dicerem, nonnisi profectus scholasticorum esset spectandus hac in re, ideoque opera danda, ut satis jam antea exulceratam scholasticorum mentem ad tranquillitatem adducamus, ne fomes accensus in incendium excrescat et schola dissipetur: respondit se contentum esse decem scholasticis, dummodo sint boni, coeteros non curaturum, etiamsi schola exeant ad stivam. Ego contra, velle me, dixi, ex uno scholastico decem, ex decem centum facere, et propter tales sermones hoc tempore ipsum apud complures male audire. Mihi longe alia mens est, 179