Dienes Dénes: Minthogy immár schola mestert tartanak... Református iskolák Felső Magyarországon 1596-1672. - Acta Patakina 4. (2000)

Zempléni Református Egyházmegye

ZEMPLÉNI EGYHÁZMEGYE nam sicut olim Pericles dixit, propter se nullum pullam vestem induisse, ita ego nolim, ut propter me vel unicus scholasticorum schola exeat. His et caeteris ultro citroque locutis, tandem eo descendit, ut physica et hebraica lectio ad tempus poterit omitti, et illis horis publice logica et rhetorica proponi. Sed tamen ne quid praescribere videremur Clarissimis viris dominis gynmasii reformatoribus, placuit, ut ad Clar. d. Michaélem Szepsi Tarczalinum excurrere, haec omnia suae pietati notificarem, et si fieri posset, adhuc ante ferias, ipse quidem cum domino Körtvélyesi et Prágai Reverendiss. vero d. Benedictus Szegedi cum szikszoviensi pastoribus Patakinum ascenderet, et quod in rem meliorem cederet, communi consensu aliquidcerti et solidi decernatur. Reversi ex urbe, Clariss. d. rectores primum ad d. Bakai advocati sunt, postmodum ex scholasticis sex, illos sui officii fideliss. praestandi monuit Ecclesia, hos vero in hanc fere formam compellavi: «Ornatissimi domini scholastici! statueram apud me, ut Ecclesiam Patakinam una cum gymnasio visitarem plenarie, illam quidem absolvi, utinam vero melius absolvissem; quod vero scholam visitare non potuerim, plurimum me angit, partim quia paucissimo numero sum hic relictus, et schola vestra numerosiorem comitatum postularet, partim quia subito revocor; dabo tamen Deo dante operam, ut ante ferias adhuc nativitatis Christi vos visitem. Interea quaeso pietatis memores, obedite dominis praeceptoribus vestris, non debetis tumultuari, sed secundum seri­em antea coepta studia vestra continuate, Dominum orantes, ut studiis vestris cumulate benedicat.« Haec pluribus inculcatis, unus scholasticorum, senior autquis, prolocutor obnixe coetus nomine Ecclesiam oravit, ut habita ratione hactenus jacturae, qua sunt in studio onerati, demus operam, ut schola pristinae restituatur statui, quem ante reformationem habuerat; [...]nam se ordinationem illam gymnasii ad tempus saltem recepisse, donec animadverterent, num in profectum juventutis vergeret. Quia vero vident, nulli bono esse futuras illas constitutiones, puta qui a septem mensium spatio parum aut nihil in studiis profecisset, ideoque se posteriorem istam seriem lectionum hybernalium nullo modo recepturos; et hoc tribus vicibus dixit prolocutor. Cum vero viderem juventutem scholasticam pluribus nos onerare velle sermonibus, jussi illos tacere, quiescere et in gymnasium ad studia redire. Et sic Patakino discessum est.541 1630. május 1. Anno 1630. prima die mensis Maji facta est prima studiosorum Gymnasii Patakinensis promotio. Cui interfuit Illustris Comes D. D. Georgius Rákóczi, duobus cum liberis et aulicis; adfuerunt etiam ex aulicis. Civitatis et Senatoribus quidam. Praesente Ministerio Patakiensi Clarissimo Michaele Szepsi, Seniore Dioeceseos Ada Uyvár et Thorna, Benedicto Bakai, qui tunc vocatus erat ad Illustre Comite ad Rectoratum Patakiensem, Me, Urbano Kisfaludi et Matthia Comjati. Actio inchoata est hora 8 matutina, finita hora 180

Next

/
Oldalképek
Tartalom