Balogh Judit - Dienes Dénes - Szabadi István: Rákóczi-iratok a Sárospataki Református Kollégium Levéltárában 1607-1710 - Acta Patakina 1. (1999)
1. Rákóczi Zsigmond erdélyi fejedelem Váradi Keserűy Péternek nemességet adományoz. Kolozsvár, 1607. június 2.
1 Rákóczi Zsigmond erdélyi fejedelem Váradi Keserűy Péternek nemességet adományoz. Kolozsvár, 1607. június 2. Nos Sigismundus Rakocy Dei gratia Princeps Transylvaniae, partium regni Hungáriáé Dominus et Siculorum comes etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantium quibus expedit universis. Quod nos cum ad nonullorum fidelium dominorum Consiliariorum nostrorum singularem nobis propterea factam intercessionem: Tum vero ex illa gratia et munificentia nostra Principali, qua quosque de nobis Christianaque Republica bene meritis, et virtutis adeoque memorabilis facti commendationi dignos antecessorum nostrorum divorum quondam Transylvaniae Principum exemplo prosequi solemus, atque ut iidem fideles erga se nostra huiusmodi exhibita clementia animati ad colendam virtutem. Egregiaque facinora exercentes propensiores reddantur exemploque eorum alii quoque ad imitationem laudis ex omni aevo memorabilis gloriae cupiditatem provocentur. Attentus etiam grata erga nos et patriam suam debita fidelitate proborumque servitiorum meritis fidelis nostri Nobilis Petri Keserwy de Varad, quae ipse semper huic bellorum tempestatibus fluctuanti patriae a primis iuventutis suae exordiis et militiae tyrociniis, diversis in locis animo praesenti et larga sanguinis sui effusione in omnium oculis laudabiliter exhibuit et impendit ac in futurum quoque exhibiturus et impensurus est. Eundem igitur Petrum Keserwy antea quoque ut intelligimus Nobilem denuo in caetum et numerum verorum Regni Hungáriáé et Transylvaniae Nobilium annumerandum aggregandum, cooptandum et ascribendum duximus, pro ut annumeramus aggregamus cooptamus et ascribimus. Decernentes expresse ut a modo deinceps idem Petrus Keserwy ac haeredes et posteritates ipsius utriusque sexus universis, pro veris et indubitatis Nobilibus habeantur et reputentur. In signum autem hujusmodi verae et perfectae Nobilitatis haec arma seu Nobilitatis insignia: Scutum videlicet militare coelestini coloris, cuius fundum cespes viridis diversis floribus ornatus occupat. Super quo homo integer cotumo flavo caligis sandiceis tunica rubra, thorace et lorica, galeaque indutus ense deaurato succintus, sinistra armo innixa dextera pugionem nudum capite turcico recenter amputato transfixum sursum vibrare conspicitur. Supra scutum galea militaris clausa est posita, quam contegit diadema Regium gemmis unionibusque irrigatum, ex cono autem galeae tenie sive lemnisci variorum colorum, hinc inde defluentes utranque scuti partem pulcherime ambiunt et exornant prout haec omnia in capite seu principio praesentium literarum nostrarum docta manu et arte pictoris clarius expressa et depicta esse cernuntur. Animo deliberato et ex certa scientia nostra ac liberalitate praefato Petro Keserwy ipsius haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universi gratiose dedimus donavimus et contulimus. Annuentes et concedentes ut ipsi praescripta arma seu Nobilitatis insignia, more aliorum verorum et insignitorum [Nobilium armis] utentium ubique in praeliis hastiludiis, tomamentis, duellis monomachiis et aliis quibusvis exercitiis Nobilitaribus et militaribus, nec non 7