A muraközi uradalom gazdasága és társadalma a 17-18. században - Zalai gyűjtemény 68. (Zalaegerszeg, 2010)

Források

Ad portionem vero comitis junioris sequestrata essent allodia, primum Biuolz- ky Maroff cum terris ibidem, aliud iuxta iam dictum leprarium cum inferiori ta­bula terrae ibidem penes idem leprarium. Tertium et ultimum novum Polagh Ternave sic nuncupatum, similiter cum terra ibidem existenti et praeallegatis quindecim jugeris terrae ab antenarrata Oucharnicza avellendis. Wugim, Popouschak et Zuhobok vineae tres ac Brazanzky et Zebonzky Rib- njaky piscinae duae taliter appellatae. Stabula equestria ante arcem habita, pri­mum immediate sequens muratum penes praemissum inferius muratum, quod pro parte senioris comitis cessisset. Et aliud ligneum in eodem tractu seu contig­natione et sub eodem tecto existens, tertium et ultimum in secundo tractu vel contignatione penes hortulum ante portam arcis existentem adjacens. Residuae autem Nouak Strigonzky et Brachionzky Vinogradi vineae tres his nominibus vocitatae, cum cellariis et aedificiis apud easdem extructis, facta earun- dem occulata inspectione in duas aequales partes inter eosdam comites per ut- riusque partis homines dividentur. Quantum ad novam curiam Pomorjensem et pertinentia ejusdem, veluti allo­dium, hortos, stabula et saepes attineret, eadem in duas divisa essent partes. Et primo quidem pro parte comitis senioris assignata essent in superiori parte in directa linea totaliter a meridie et occidenti situata aedificiorum contignatio, cum inferori parte itidem totaliter ac integre, dempto cellario in angulo utriusque con­tignationis extructo, quod tantum illuc usque comitis senioris imputabitur, quo usque recta linea inferioris contignationis parietis alterius portionis ab area situa- ti, per directum usque ad parietem alterius contignationis ab occidente positum ducit ita, ut in area murato in cellario posita, inter utrumque parietem comes se­nior hiatum muro, aut aliter occludere debeat, sepium eiusdem curiae medietas esset ab eadem parte, a qua ea portio curiae suae haberetur. Pro aedificiis allo- dialibus horreum et medietas areae horrealis, hortus major penes praedictam curiam, excepta portione inferius denotata, et comiti juniori pro loco allodiali as­signatus esset, hortus pomarius statim e regione allodii moderni (quod cessisset ad portionem comitis junioris) cum certo hortulo iam exarato et in ipso horto po­mario existenti usque ad viam, quae penes fossatum ipsius curiae ab orientali parte esset, et arbores primum quidem prini, deinde pomi, tandem pyri cruce signatas, ac piscinulam infra eundem hortum existentem, quae alias etiam in por­tione seniori comiti deputata esset, stabulum superius proprius curiae et locus pro currubus adaptatus cum certis roboribus ligneis ibidem ante stabula existentibus. E converso comiti juniori ex eadem curia nova Pomorjensi ex suis pertinentiis deputata essent ab oriente et septentrione situata altera contignatio, itidem totali­ter cum porticu aestivali, et non ultra, quandoquidem domus occidentem versus posita senioris comitis esset. Similiter sub eisdem aedificiis inferior tota contigna­tio cum parte memorati cellarii ab altera praemissa contignatione adempta et huic 96

Next

/
Thumbnails
Contents