A muraközi uradalom gazdasága és társadalma a 17-18. században - Zalai gyűjtemény 68. (Zalaegerszeg, 2010)

Források

adjecta. Insuper senior comes pro reparatione tabulatorum juniori comiti, fratri suo centum tallerorum numerare debuisset, sed eosdem idem comes junior fratri suo, seniori comiti relaxasset. Sepium ipsius curiae medietas ab eadem parte, a qua portio sua esset, allodium eiusdem curiae cum horto ibidem adjacenti, et do­mo hortulari, ac maioris horti a meridie certa portio ultra stabulum in adaequa- tionem dicti horti allodio adjacentis, a certa arbore pomi penes stabulum existen- ti, cruce signata incipendo et per directam lineam in arborem nucis pariformiter cruce signatam et exinde in parvam arborem merasi, ac demum in siccum trun­cum pruni pergendo, idque sicut horti eiusdem longitudo esset, medietas item areae (quae in rectam mediatem dividenda erit) penes horreum habita, horto qui­dem penes allodium immediate et contigue adjecenti, duo stabula inferiora. Resi­duum stabulum versus unum prope allodium, cum sit antiquum, robora dividen­tur, fornax vero laterum et reliqua aedificia circa eandem, sicuti etiam porta et supra ipsam porticus ac hortus reliquus pomarius eidem curiae adjacens, simul cum arboribus fructiferis, similiter locus culinae, aedificari curet, pariformiter, si iisdem placuerit, eundem reliquum hortum pomarium imposterum etiam dividi facere poterunt. Curiae quoque Felső Kraliouecz, Goriczan et Wularia in hunc modum se­questratae essent, ad partem comitis senioris cessissent curiae Gorichan et Wulja- ria una cum colonis, inquilinis, ipsorumque sessionibus colonicalibus ac inqui- linariis, pariter et desertis, terrisque ad easdem curias pertinentibus et possessis, ac piscina apud jam dictam novam curiam Pomoriensem habita, quibus super addita sunt robora iam fatae curiae desertae supra dictum leporarium Zuemjak existentia, quae pro se idem comes tollere ac in campo Veliko Polje denominato domum et horreum, aliaque necessaria aedificia libere aedificare poterit. Ad portionem vero comitis junioris separata essent curia Felső Kraljocz, nec- non coloni, inquilini et eorum sessiones colonicales ac inquilinariae, desertae insu­per terrae ad eandem curiam pertinentes et possessae, piscinaque ibidem habita, cum domo et horreo in praememorato campo Veliko Polje nuncupato, ita tamen, quod in quodam terrae curiales saepedictae curiae Felső Kraljoucz praemissarum curiarum Gorichany et Wularia terras itidem curiales quantitate excederent, in tantum eosdem comes junior ex portione sua medietatem quidem majori in cam­po Dolnysze Polje, et alteram medietatem in superiore Gomye Polje nuncupato, bonis, scilicet terris seniori comiti rependere et compensare tenebitur, pariformi­ter coloni et inquilini, eorundemque sessiones colonicales et inquilinariae, simul et desertae ad praemissas curias Gorichany, Wularia et Felső Kralioucz pertinen­tes et possessae, deinceps etiam servata inter eosdem comites iuxta eorundem colonorum et inquilinorum, sessionumque colonicalium et inquilinariarum, simul et desertarum aequalitate possidebuntur, et si apud alterum comitem plures co­loni aut inquilini, ipsorumque sessiones colonicales et inquilinariae, vel etiam 97

Next

/
Thumbnails
Contents