A muraközi uradalom gazdasága és társadalma a 17-18. században - Zalai gyűjtemény 68. (Zalaegerszeg, 2010)
Források
Ad portionem vero praenominati comitis junioris Petri a Zrinio in eodem castro cessissent in superiori altera contignatione tres domus cum fornacibus et quarta absque fornace Zennes hasz denominata, turris antiqua, ubi munitio intertene- tur. In secunda seu media contignatione tres testitudineae domus seu fornices, ad praesens pro domibus thaverncalibus deputatae, sub eisdem contignationibus cellaria duo cum adjunctis penes existentia duobus parvis fornicibus, major depictus fornix Örögh hymes botth nuncupatus, ubi videlicet habetur domus una cum fornace et altera absque fornace. Unus parvus fornix cum fornace in altera parte, ubi esset portio senioris comitis, in prima contignatione inferius duo parvi fornices pro aceto, ubi antea balneum fuit. In secunda contignatione unum hypocaustum parvum cum fornace. In tertia contignatione domus una cum fornace, quae olim pro schola habebatur, et culina, unde calefaciunt eandem. In quarta superiore contignatione domuncula sub tecto Vén asszony hasza vocitata, exterior domus pistorum cum nova culina, ubi etiam pro cocis domus habetur. Denique minus propugnaculum muratum, quod ad praesens castellanus inhabitaret cum duobus sequentibus ligneis propugnaculis et tertio praemisso Kinyoszo bastia denominato, minor autem depictus fornix Kisseb hymes botth appellatus, siquidem pro nunc sacrum in eodem celebrari solet, tam diu manebit pro celebrando sacro, quam diu aliquod sacellum vel capellam in praescripto castro Csaktor- nja communibus expensis uterque praelibatorum comitum aedificare curaverint, quod et aedificare tenebuntur, alioquin, si senior comes per juniorem admonitus, quo ad medietatem aedificare nollet, in tali casu comes junior eundem fornicem pro se occupare valeat. Pallatium vero illud longum et magnum, quod in eodem ordine penes praefatum minorem depictum fornicem a septemtrione haberetur; pro communi relictum et deputatum haberetur, pontem arcensem communibus laboribus et expensis iidem comites tempore necessitatis reddificare curabunt. Ex allodiis autem, stabulis, vineis et piscinis ad portionem praecensiti comitis senioris cessissent allodium majus Veliki Maroff dictum, una cum ovili et duabus plagis sive tabulis terrarum arabilium, una quidem immediate penes idem allodium, et altera Owcharnicza denominata prope curiam desertam supra leporarium Zuirniak appellatum habitam adjacens, demptis quindecim jugeris terrae, quae ab eadem Oucharnicza avellere et eadem ad allodia inferius specificata comiti juniori senior comes resignare debebit. Santauecz, Strigonschiak et Chiganschyak vineae tres ac Terzteniakouzki et Gerhaueczky Ribnjaki piscinae duae sic appellatae; stabula equestria ante arcem existentia, unum scilicet inferius muratum cum domo magistri agazonum eidem stabulo adjacenti, aliud sub altero tecto ligneum superius arcis fossatum versus, domuncula una pro currubus conservandis aedificata penes domunculam fabrilem, quae una cum instrumentis (dempto fundo, qui pro parte comitis senioris deputatus esset) communis remansisset. 95