Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
natus produxit testes idoneos coram nobis, viros satis nobiles, providos et discretos; quos cum omnes diligenter inquirentes examinassemus, ipsi testimonium peribuerunt dicentes, quod ipsi secundum quod per se et per suos primos scire potuerunt, illa terra semper fűit ecclesie Vesprimiensis, et predecessores domini Boberti, qui fűit episcopus Vesprimiensis, semper fuerunt in illa possessione. Nomina autem testium sunt hec: capitulum Vesprimiense, capitulum Zagrabiense, Buzad banus et Michael fráter eiusdem, Gordon, Mortun fráter Damase, Úrban filius Stephani, Cheker filius Balad, Helyas filius Laurencii, Vulchuk cecus, Marcus de genere Gordon, Georgius filius comitis Luce, Jacobus maior exercitus castri Zaladiensis, Chepan, Achilles, Blasius, Chetyl, Gregorius decanus Vesprimiensis, sacerdos Barrabas, magister Endre, canonici Vesprimienses, Scynke, Adam de Pulach et multi iobagiones nobiles eiusdem ecclesie. Quorum omnium testimoniis diligenter auditis et in scriptis redactis, assignavimus terminum utrique parti, octavam videlicet Johannis Baptiste, in quo finaliter procedatur in eadem causa; in quo comparente episcopo nominato, Oguz banus non comparuit contumaciter, sed misit nuncium simplicem ad recipiendum terminum iterato. Et nos, quamvis in eodem termino sentenciam tulisse debuissemus, tamen ad maiorem evidenciám iuris eiusdem episcopi assignavimus iterato terminum, in quo comparente episcopo prefato, sepedictus O(guz) banus non comparuit, nec per se, nec per suum responsalem. Nos itaque videntes tantam suam contumaciam et dicta testium eiusdem episcopi esse legitima et approbanda, ipsum episcopum misimus in possessionem petitam per pristaldum nostrum nomine Ondornuch de Apath, et per duos socios nostros, Martinum videlicet et Stephanum, qui cum eundem episcopum vellent ponere in possessione, ipsi manu violenta per Oguz banum sunt prohibiti. Et sic idem banus in nullo penitus nostram sentenciam observavit, cum tamen suo iuramento se observare perobligasset. Ad huius igitur facti memóriám pleniorem et in testimonium rei geste presentes literas dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum in ponté Ketud, anno domini M° CC° XXX° secundo.