Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

OKLEVELEK. U ni versi servientes regis citra et ultra Zalám constituti omnibus iudicibus et aliis ad quos presentes litere pervene­rint, salutem in dominó. Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire, quod cum in nostris partibus multa mala, iniurie, dampna et gravamina peccatis exigentibus per malignos bomines perpetrabantur, et multi potencio­res inique opprimebantur, qui ius suum nequaquam pro­sequi poterant propter distanciam iudicum et multa alia impedimenta, a dominó nostro rege petivimus humili­ter et devote, ut nobis daret licenciám iudicandi et í'aciendi iusticiam plenam oppressis et pacientibus iniurias infinitas, de omnibus his, per quos indebite paciuntur. Dominus autem rex nostras preces piis auribus exau­diens, ex beneplacito suo concessit nobis benigne licen­ciám ab eo petitam; qua obtenta, dum inter nos discutere malefacta cepissemus, dominus Bartholomeus venerabilis páter episcopus Vesprimiensis, videns nos esse iudices et posse facere plenam iusticiam de inferentibus iniuriam, Oguz banum, qui unus erat de nobis, traxit in causam coram nobis, impetens eum in hunc modum, quod ipse quandam terram ecclesie sue nomine Vezmech, a prima fundatrice ecclesie sue regina Gysla donatam, que est inter Dravam et Murám, citra portum Worosd, iniuste occupasset, et occupatam violenter per suam potenciám detineret, et per multas ammoniciones eandem sibi nequaquam reddere curas­set vei curaret, Oguz autem banus respondit ex adverso, quod eadem terra esset terra sua hereditaria et iure heredi­tario eam possideret. Et utriusque partis auditis proposicio­nibus, dedimus eis probacionem, taliter videlicet, ut Oguz banus probaret esse suam illám terram per homines de genere suo, et dictus episcopus probaret esse ecclesie sue prout melius et efficacius posset; qui cum assumpsissent se probaturos, in termino utrique parti assignato dictus banus non comparuit nec testes produxit; episcopus autem nomi­41*

Next

/
Thumbnails
Contents