Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
autem Georgius et Sigismundus filii Emerici Pogan prelibatos Johannem fratrem et puellam Katherinam sororem carnales, oneribus sub premissis in se assumtis, sponte obligarunt coram nobis harum nostrarum quibus sigillum nostrum autenticum est appensum, vigore et testimonio literarum mediante. Dátum Bude, feria quinta proxima post festum Pasche domini, anno eiusdem Millesimo quadringentesimo octuagesimo tertio. I. Mátyás király 1438-diki megerősítő átiratából, melynek eredetije a vasvár-szombathelyi kápt. ltárában őriztetik. «Poganiana» B. 9. Nagy Imre. 329. Az alispán és szolgabírák bizonyságlevele arról a több rendbeli hatalmaskoddsról, melyet Monyai Lukács Békavárról, maga és emberei által Gersei PetŐ Jánoson és Györgyön és ezek emberein Peleskén, Hidvégen és Páhokon elkövettek. Rendek, 1483. máj. 30. Nos Georgius de Esegwar et Gregorius de Dewecher vicecomites et iudices nobilium comitatus Zaladiensis memorie commendamus, quod cum nos ad instantem et legitimam peticionem magnificorum dominorum Johannis et Georgii Pethew de Gerse etc. Michaelem de Kerezthwr iudicem nobilium unum ex nobis ad infrascriptam inquisicionem faciendam de sede nostra iudiciaria duximus destinandum; qui tandem exinde ad nos reversus, retulit nobis, ut ipse in festő beati Vrbani pape in dicto comitatu procedendo ab omnibus quibus decens et opportunum fuisset, palám et occulte diligenter inquirendo, talem de infrascriptis scivisset certitudinis veritatem, quomodo circa festum purificacionis virginis Marié proxime preteritum, cum prefati exponentes quendam Martinum familiarem ipsorum, ad egregium Nicolaum Erdegh de Peleske fratrem ipsorum, pro quibusdam ipsorum rebus ipsi Nicolao Erdegh referendis transmisissent, tunc Lucas Bese de Manya, ipsum Martinum in libera via euntem capi, ac usque ad destruccionem certorum ipsius (így), verberari et tamdiu in castro Bekawar castellanatu suo conservari fecisset, fere per tres menses, ut post emissionem de captivitate paucis diebus intervenientibus, spiritum exalasset. Ceterum circa festum beati Georgii martyris similiter proxime transactum, dum videlicet qui-