Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
filius Petri de Isabor antelata, Johannes filius Petri de Salamon pregustata, Andreas filius Blasii de Halasthow, Ladislaus filius Petri de Zelesthe nobiles comprovinciales, populares vero homines numero quingenti, modo simili ad fidem ipsorum deo debitam fidelitatemque dominó nostro regi et sue sacre corone regié conservandam, deum pre oculis ipsorum habendo, absque scrupulo cuiuslibet falsitatis, retulissent, quod predicte possessiones videlicet Egervar et Fanchka vocate, predictis Nicolao et Johanni filiis Michaelis filii Kelmerii (így) et Benedicto filio Stephani ac eorum progenitoribus semper et ab antiquo pertinuissent et nunc pertinere deberent, ipsasque nunquam ipsi filii Kalmery sub predicto titulo honoris a preallegato magistro Johanne conservassent, nec unquam ad ius regium pertinuissent nec nunc pertinere deberent. De quorum numero attestancium testimoniis quorumdam magister Hermannuspreallegatus similiter obviacione contradiccionis taliter opposuisset, quod primo magistrum Johannem filium Nicolai filii Elleus de Arukkuz proximum ipsorum esse astruxisset, Ladislaum vero filium Petri socerum ipsius Johannis filii Michaelis fore allegasset, Nicolaum autem filium eiusdem Ladislai minorem annis et tenere etatis nec non fratrem consortis ipsius Johannis esse retulisset; Benedictum enim filium Andree fratrem patruelem ipsius Ladislai filii Petri soceri prefati Johannis esse dixisset, Ladislaum vero filium Ladislai commetaneum prehabitarum possessionum fore denegasset, et Ladislaum filium Petheu de Fanchka, Nicolaum filium Mesee, Demetrium filium Alexandri de eadem, item Laurencium filium Stephani filii Kathania et Jacobum fratrem eiusdem proximos ipsorum filiorum Michaelis et Benedicti filii Stephani esse discernisset; Stephanum autem filium Clementis minorem annis et tempore tenere fore retulisset; Michaelem vero filium Dávid commetaneum iamdictarum possessionum fore negasset; Johannem filium Petri et Michaelem Paulum ac Petrum filios Taba de Fanchka famulos eorumdem fore allegasset, et Johannem filium Pauli commetaneum ipsorum esse denegasset ; ceterosque videlicet de Kutus de Arukkuz neque commetaneos neque vicinos prescriptarum possessionum esse Oklevéltár Zala vármegye történetéhez. II. köt. 4