Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
allegasset, et ideo iam prehabitorum, utputa ad prefatos filios Michaelis et Benedictum filium Stephani prenotatum attinencium et pertinencium testimonia, neque in superficie earumdem possessionum neque in iudicio coram vestra magnificencia fore assummenda allegasset, sed simpliciter eorum attestacioni modo premisso contradicende obviasset; ubi iidem filii Michaelis filii Kalmerii et Benedictus filius Stephani prenotatus taliter respondendo, allegacioni eiusdem magistri Herrici opposuissent, quod de numero nomine cognatorum eorumdem modo prehabito demtorum et exeeptorum, solum Ladislaus filius Petri et Nicolaus filius eiusdem de Arukkus ipsorum proximi forent atque essent, alii vero in nulla proximitatis linea eisdem attinerent. Dátum quarta feria proxima post predictas octavas festi Pasche domini, anno eiusdem M° CCC° LXX° primo. Hártyán, záró pecsét maradványaival; eredetije az országos ltárban, N. E. A. 644. 7. dipl. oszt. 5922. Nagy Gyula. 24. A veszprémi káptalan előtt Felsőeörsi Mihály fia Miklós, Szalóki Pál fiaival kibékül. 1371. apr. 25. Nos capitulum ecclesie Wesprimiensis damus pro memória, quod Nicolao Ladislao et Jacobo filiis Pauli de Zalok ab una, parte vero ex altéra Nicolao filio Michaelis de Fwlwrs coram nobis personaliter constitutis, per eundem Nicolaum filium Michaelis confessum extitit oraculo vive vocis pariter et relatum, ut licet inter ipsum et condam Paulum de Zalok necnon filios eiusdem Pauli prenotatos, super factis possessionis, damnorum rerum, iniuriarum et quamplurium aliorum litis matéria mota diuciusque ventilata fuisset, et tandem prenominatus Paulus necnon filii sui antedicti examine iudicii prout in instrumentis suis literalibus super eo confectis haberetur, contra ipsum in facto potencie convicti extitissent, tamen per proborum hominum inter ipsos mediacionem et composicionem, ad concordie et pacis devenissent unionem et devenerunt coram nobis tali modo, ut ipse super omnibus premissis, sciiicet factis possessionis, potencie, damnorum rerum, iniuriarum et aliorum