Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
serit; tandemque sabbato sequenti, dum ipsi monasterium dicte abbacie Zaladiensis intrare, et eandem abbaciam cum omnibus suis iuribus et pertinenciis iuxta contenta qüarumdam literarum attestacionalium comitum vei vicecomitum et iudicum nobilium comitatus Zaladiensis alias pro parte dicti domini Pauli episcopi emanatarum, eidem dominó Paulo episcopo restatuere voluissent, tunc homines et íamiliares predictorum dominorum de Marczaly manibus armatis et potenciariis ipsis resistendo, premissam restatucionem ipsi dominó Paulo episcopo fieri debendam exequi et effectui mancipare non permisissent, ipsos abinde per emissiones sagittarum affugando; et his sic habitis eodem die possessionem Hegenfelde vocatam intrassent, ubi prefatum Georgium filium bani personaliter reperissent, cui omnia premissa suomodo recitassent, ipseque Georgius filius bani perceptis premissis, ipsius sciiicet vicegubernatoris et nostro hominibus taliter respondissent, quod predicti fratres sui in presenti exercitu huius regni forent constituti, ipse autem ad resignacionem prescripte abbacie per eosdem fratres suos non esset electus et commissus, ideo ipse ipsam abbaciam in absencia dictorum (fratrum) suorum remittere et resignare (no)llet, nam idem fratres sui dum de predicto exercitu ad propria reverter ... in facto prescripte abbacie quid ipsis videretur facere gerent. Ad u(ltimum) autem idem Georgius filius bani inter alia intencionem sue voluntatis taliter determinasset et sic h(abui)sset dicere, quod ipse prescriptam abbaciam Zaladiensem usque abcisionem sue guttoris remittere et resignare nollet; ipsius itaque vicegubernatoris et noster homines his perceptis, abinde rursus et iterato prefatam possessionem Eada intrassent, ubi duobus diebus et duobus noctibus permansissent, et tandem tercio die superveniente homines el íamiliares predictorum dominorum de Marczaly, equites sciiicet et pedestres manibus armatis et potenciariis hostiliter super eos irruentes eosdem abinde affugassent et expulissent, mandátum et contenta predictarum literarum vestre magnitudinis ipsis exequi non permisissent. Cuius seriem veBtre magnificencie duximus rescribendam. Dátum quarto die termini preOklevéltár Zala vármegye történetéhez. II. köt. 35