Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
notati, anno domini Millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo. Hátlapján pecsét maradványaival; eredetije a zalavári apátság házi ltárában. Loculus 3. Nr. 4. Nagy Imre. 274. Hédervdri László levele Rozgonyi György pozsonyi főispánhoz, a hegyesdi vár átadása dolgában. Eger, 1449. aug. 28. Magnifice domine et fráter noster honorande! In memóriám eiusdem vestre fraternitatis presentibus reducimus, ut quando Nicolaus de Wsa castellanus castri vestri Hegesd ad vos hominem suum, in eo, ut ipsum castrum vestrum his quibus committeretis redderet et resignaret, eidem vestre fraternitati tunc dicebamus, ut quamtocius possetis, ad occupandum ipsum castrum vestrum, homines vestros citissime transmitteretis: vos autem tamdiu hominem vestrum hic retardastis, quod interim bina vice litere domini gubernatoris ad ipsum Nicolaum portate fuerunt; et licet primitus id commiserit, ut ipsum castrum vestrum sub pena infidelitatis resignare deberet, prout iam de facto resignaverat, clavesque ipsius castri iam ipse Benedictus in suis habebat manibus; tamen supervenientibus aliis literis ipsius domini gubernatoris, vice versa ipse Nicolaus de Wsa claves dicti castri vestri a manibus dicti Benedicti abstulit et castrum reddere recusavit, quum ipse dominus gubernátor iterum sub pena infidelitatis sibi commisit, ut ipsum castrum nullo modo usque adventum fratris nostri Sebastiani reddere audeat j et credimus, ut iam quitquam in facto ipsius castri laborabimus, nullius erit utilitatis, quia ipse litere dicti domini gubernatoris sibi in vicém contrariantur. Sepius enim hactenus per huiusmodi vestram moram et tarditatem scandalum passi sumus; nil enim iam in facto restitucionis ipsius castri usque adventum dicti fratris nostri efficere possumus; bonum est igitur, ut dispositis factis vestris, redeatis, habetis enim dante dominó tanta bona, ut fratrem nostrum Paulum de Zeren honorifice poterimus expedire et ad propria remittere. Dátum Agrie, in festő beati Augus-