Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

sessionibus commorantes, in toto quatuor centos boves, cen­tum et septuaginta equos equaciales ac tricentos vaccas ac bidennes*) aufferendo deportassent, et ad castellum Churgo**) deduxissent et quo eorum placuisset voluntati fecissent ac providas mulieres pectoribus equorum trucidas­sent et universas res et bona iobagionum eorumdem apud ipsos reperta et inventa penitus abstulissent et quo voluis­sent fecissent potencia eorum mediante in preiudicium et damnum ipsorum Ladislai et Pethw valde magnum. Presen­tes nos idem Benedictus et Ladislaus in persona prefatorum dominorum ipsorum qualem de premissis scieremus attesta­remur veritatem. Nos igitur ad fidem nostram deo debitam fidelitatemque dominó nostro regi et sue sacre regié corone observandam attestamur universaliter, quod omnia premissa et quevis premissorum singula per prefatum Matheum de Chapy ex consensu et voluntate annotatorum Andree et Valentini de dicta Begethe et suorum familiarium fuisset factum manifeste super iamfatos Ladislaum et Pethw prout per omnia ut prefertur per nos attestatur. Super quo ves­tram magificenciam rogamus, quatenus huiusmodi actus potenciarios per prefatos Matheum Andreám et Valentinum ac prefatorum iobagionum antedictorum Stephani et Geor­gii super prefatos egregios Ladislaum et Pethw facta et irro­gata, simpliciter et surda aure pertransire non velitis ob res­pectu dei omnipotentis et intuitu vestri servicii, iuxta formám generális novi decreti pridem in Pesth per vos sta­biliti. Dátum in Bednek, feria sexta proxima ante festum virginis gloriose, anno domini Millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo. Hec universitas nobilium comitatus Zaladiensis circa sédem Bednek pertinens fideles vestri. Kivül: Magnifico viro Johanni de Hwnyad regni Hun­garie gubernatori dominó eorum honorando. Zárlatán négy pecséttel; eredetije Keszthelyen a gr. Feste­*) Máshol így «bidentes». **) Máshol így «ad castrum vestrum Chorgo*.

Next

/
Thumbnails
Contents