Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
nalibus de possessionariis porcionibus ipsius Petri Herchegh domini et mariti sui in castris Dobra et Lindua vocatis ac pertinenciarum eorumdem sibi provenire debencium, prefatoque Petro de medio sublato in eosdem Johannem Thomam Nicolaum Dionisium alterum Nicolaum iure successorio devolutis, necnon restitucione rerum bonorum tesaurorum ac aliarum rerum a prefato Petro dicto Herchegh derelictarum pure et per omnia expeditos reddidisset atque satisfactqs; in huius autem recompensam prefati Johannes et Thomas Nicolaus Dionisius altér Nicolaus filius Johannis porciones possessionarias prefati Petri Herczegh domini et mariti ipsius domine in possessionibus Laak, Falkholch, Thekefalva, Krisauch pre manibus que annotati Petri fuissent, necnon Lethene cum omnibus ipsarum utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, necnon daciis seu collectis vulgo stewr dictis, necnon vinea in territorio et monte dicte possessionibus Lethene existente, prefate domine Ilko vocate usque tempus maritacionis eiusdem uti et frui, fructusque et utilitates earumdem percipiendo commisissent, imo prefata nobilis domina Ilko vocata ipsos Johannem et Thomam Nicolaum Dionisium alterum Nicolaum reddidit et commisit, ipsique Johannes et Thomas eorum ut premittitur et dictorum superius nominatorum in personis, ipsas porciones possessionarias uti commiserunt coram nobis, hoc declarato, quod si ipsi ipsam dominam in dominio dictarum porcionum possessionariarum conservare nollent vei non curarent aut non possent, extunc in aliis porcionibus ipsorum possessionariis, utilitate, qualitate, quantitate et fructuositate dictarum porcionum possessionariarum equalentibus (így) tenere et conservare deberent eo facto, prefataque domina universas literas suas fassionales impignoraticias factum porcionum possessionariarum seu castrorum tangentes, vanas cassas frivolas, exhibitorique earumdem nocituras relinquendo et committendo. Dátum feria tercia proxima post festum beati Andree apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo tricesimo secundo. Szakadozott hártyán, hátlapján nagy kerek pecsét nyomaival;