Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

dam, quod populi et iobagiones nunc in eadem possessione residentes et residendi, annuatim nobis et ecclesie nostre nil plus dare et solvere teneantur, nisi singulis annis octavo die festi beaté Lucie virginis et martyris viginti quatuor florenos presentis monete et unam pecudem saginatam, quam pro centum denariis emere possent, ac octavo die festi beaté Elene regine similiter totidem viginti quatuor florenos et unam pecudem saginatam centum denarios valen­tem, aut valorem earumdem pecudum, ac de qualibet porta unum cubulum pabuli et unum pullum dare et solvere, ac pontem de dicta Zalawar usque ad predictum nostrum monasterium, exceptis duobus pontibus ligneis inibi existen­tibus, cum ramis bene ut decet conservare teneantur, et quod iudicem inter se eligere et constituere valeant, qui omnes et singulas causas, demptis causis concremacionis domus et heresis, ac aliis mortem hominum concernentibus officiali nostro seculari relictis, inter se iudicare et diffinire valeant atque possint. In causis eciam eorum alias exequendis volu­mus et permittimus eosdem adiuvare. Si quis autem hane libertatém prefatis nostris iobagionibus per nos modo pre­misso factam infringere et violare attentaverit, indignacio­nem dei omnipotentis eiusque genitricis gloriose Marié virginis ac sancti Adriani et omnium sanctorum senciat se incursurum. In cuius rei memóriám, perpetuamque firmita­tem presentes concessimus literas nostras privilegiales, pen­dentis et autentici sigilli nostri conventus munimine robo­ratas. Dátum in festő Omnium Sanctorum, anno domini Millesimo quadringentesimo tredécimo. Zsigmond királynak 1414. évi, a zalavári convent ltárában őrzött átiratából. Nagy Imre. 168. Zsigmond király előtt egy részről Asszony falvi Osl Gergely és neje Agatha, más részről Gersei PethŐ Tamás és János s társaik, a köztük fenforgó peres ügyekre nézve egyezséget vallanak. Buda, 1414. jan. 13. Nos Sigismundus dei grácia romanorum rex semper augustus ac Hungarie etc. rex, memorie commendamus, quod magistris Gregorio filio Osl de Azzonfalva, Johanne et

Next

/
Thumbnails
Contents