Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
dignum, qui demum exinde ad nos revérsi, nobis uniformiter retulerunt quod ipsi feria (sec)unda proxima post dominicam (Oculi) proxime preterita, ab omnibus nobilibus et ignobilibus ac ab aliis cuiusvis status et condicionis dicti comitatus Zaladiensis bominibus, a quibus decuisset et licuisset, diligenti inquisicione palám et occulte facta, de premissis veritatem scire potuissent, sic scivissent, prout per omnia tenor continet literarum vestrarum predictarum, et sicut vestre dictum extitit maiestati, expertaque premissorum mera veritate, die eodem annotatos prepositum et capitulum ecclesie Budensis in possessione Budavary vocata habita, contra ipsum capitulum ecclesie Wesprimiensis, ad octavas festi beati Georgii martiris nunc venturas, in vestre maiestatis presenciam evocassent, racionem super premissis reddituros, litis pendencia si qua foret inter ipsos non obstante. Dátum sexto die diei inquisicionis et evocacionis predictarum, anno domini supradicto. Kivül: Dominó regi, pro honorabili capitulo ecclesie Wesprimiensis, contra dominos prepositum et capitulum ecclesie Budensis, ad octavas festi beati Georgii martyris inquisitoria et evocatoria rescripcionalis. Bevezetve: pro A. Georgius literátus de Kezy cum Wesprimiensis pro I. Thomas. Kerek pecséttel, eredetije a veszprémi káptalan ltárában CapBula VII. «Nagy-Pécsei» csomagban őriztetik. Véghely D. 164. A csornai convent eló'tt Rajki István és Bajki László, a király által nekik adományozott Petrethe nevü birtokban Rajki Tamásfiát Tamást szintén osztályos atyjokfiának vallják 1413. május 5. Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris, presens scriptum inspecturis, conventus monasterii beati Michaelis archangeli de Chorna, salutem in salutis largitore, quum memorie novercatur oblivio, dignum est, ut temporaliter acta literarum patrocinio et fidelium testium aminiculo in statum solidum redigantur. Proinde ad universorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod magistro Ste-