Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
phano íilio Georgii et Ladislao filio Beke filii eiusdem Georgii de Rayk ab una, parte vero ab alia Thoma filio Thome de eadem, coram nobis personaliter constitutis, per eosdem magistrum Stephanum et Ladislaum viva voce spontaneaque ipsorum voluntate confessum extitit nostri in presencia, pariter et relatum, quod ipsi sciiicet magister Stephanus et Beke fráter eiusdem uterinus, alias quandam possessionem Petrethe vocatam in comitatu Zaladiensi in contigua vicinitate dicte possessionis Bayk adiacentem, a serenissimo principe dominó nostro rege Sigismundo nove donacionis titulo sibi et eorum heredibus perpetuo dari et conferri impetrassent, ipsumque Thomam fratrem ipsorum patruelem in ipsas literas regias donacionales casualiter conscribi et inseri facere neglexissent, attendentes nihilominus et intenta mentis consideracione pie revolventes, quomodo ipse Thomas in propinqua consanguineitatis linea ipsis foret adunatus, nolentes ipsum in premissa donacione fieri imporcionatum, igitur matúra inter se deliberacione prehabita, de unanimi et pari consensu ac voluntate eorum, prefatum Thomam et successores eiusdem universos in predicta possessione eorum Petrethe acquisiticia, perpetuis futuris temporibus, tamquam se ipsos porcionatum facientes, in fratrem ipsorum condivisionalem et verum heredem assumsissent, ipsum in dominium directe tereié partis ipsius possessionis et utilitatum eiusdem intromisissent, imo assumserunt et intromiserunt, coram nobis patrocinio presencium mediante; in cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes concessimus literas nostras privilegiales, pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum feria sexta proxima post festum Invencionis sancte crucis, anno domini M° quadringentesimo tredecimo. Eredetije ép hártyán a Rajky cs. levéltárában, Felső-Rajkon. Nr. 37. Véghely D. Oklevéltár Zala vármegye történetéhez. II. köt.