Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
Hungarie felicis recordacionis, ac aliam conventus ecclesie Zaladiensis privilegiales, nobis demonstrarunt, in cuius quidem privilegii ipsius domini Andree regis, in anno domini M° CC° duodecimo, regni autem sui anno octavo emanati tenoré inter cetera per Stephanum filium Mauri comitis quandam terram ad unum aratrum sub Zala constitutam, quam idem Stephanus de propria terra sua Zala excepisset, etquam terram dictus comes Maurus Abherd (így) eomparasset, Pyssa servienti suo in retribucionem fidelis servicii eiusdem iure hereditario per ipsum possidendam, sub metis in eisdem conscriptis, datam et concessam fuisse, per ipsumque dominum Andreám regem eo modo eidem Pyssa suisque heredibus confirmatam fuisse, quod nullus de generacione dicti Stephani vei filiorum suorum ipsum Pyssa ab eodemque descendentes super terra posset inquietare; continencia vero dictarum literarum ipsius conventus in festő beati Clementis pape anno domini M° CCC° XX ° octavo emanate, per nobilem dominam Margarétám filiam Andree filii Petri de Kyralhyda, relictam Nicolai filii Endre, et Philippum fratrem eiusdem -domine, super dote sua ac quarta filiali domine Elizabet filie eiusdem, Nicolaum Juanem et Johannem filios Vrmand fratres predicti Nicolai coram ipso conventu tunc astantes, receptis ab eis tribus et dimidiamarcis,expeditoscommisisse declarabat. Quibus exhibitis eodem Nicolao premissa instrumenta per annotatum magistrum Stephanum exhibere assumta per eundem exbiberi postulante, magister Blasius literátus et Paulus filius Myxe pro eodem magistro Stephano cum procuratoriis literis regalibus in nostram exsurgendo presenciam, pro premissis exhibere assumtis instrumentis quasdam literas annotati domini nostri regis privilegiales, duobus sigillis eiusdem pendentibus, uno sciiicet novo et altero in partibus Vzure pridem deperdito consignatas, anno domini M° CCC° XL° septimo emanatas, tenores quarumdam literarum serenissimi principis domini Karoli pridem similiter regis Hungarie patris sui recolende memorie similiter privilegialium, sub anno domini M° CGC° XXX 0 quarto, quinto kalendas Septembris, regni autem sui anno similiter XXX ° -quarto emanatarum transsumtive in se confirmantes, nobis