Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

presentavit, in quarum tenoré inter alia per ipsum dominunx Karolum regem quandam terram seu possessionem condam Petri filii Hernanth, ut dictum extitisset heredum solacio carentis, iuxta íluvium Zala inter villás Chan et Mendzenth vocatas in comitatu Zaladiensi existentem, Nicolao filio Stephani de Lyndua comiti Zaladiensi et agazonum domine regine consortis sue magistro, pro fidelibus serviciis eiusdem cum omnibus suis utilitatibus perpetuo collatam fuisse, ac per eiusdem domini Karoli regis et capituli Vesprimiensis homines, sub eisdem metis sub quibus idem prius tenuisset, sibi nullo contradictore existente statutam extitisse comperi* mus evidenter. Factis itaque exhibicionibus premissarum lite­rarum, annotatus Nicolaus filius Johannis in sua et dicti Laurencii filii Andree personis allegavit eo modo, quod pre­nominatus Petrus filius Hernanth, cuius possessionem pre­fatus dominus noster rex annotato Nicolao condam bano modo premisso perpetuo contulisset, fráter eorum patruelis extitisset. Nam annotatus Pyssa avus eorum filium nomine Pangracium, ipse vero Pangracius tres filios sciiicet Vrmand Endre et Hernand successive generassent, predictus vero Johannes páter suus, ac Iuan páter dicti Andree patris ipsius Laurencii filii condam dicti Vrmand fratris dicti Hernanth extitissent, ipse vero Endre ab hac luce sine heredibus deces­sisset, et ex eo possessionaria porció dicti Petri filii Hernanth racione ipsius patruelis fraternitatis in eos succedere debe­ret iusticia requirente; et ibidem quasdam tres literas, unam conventus de Kapornuk ac duas prelibati domini nostri regis preceptorias et prohibitorias nobis presentavit; in quarum prime videlicet ipsius conventus de Kapornuk litere, feria secunda proxima ante festum beati Georgii martiris, in anno domini M° CCC° XL° primo confecte continencia, per Johan­nem filium Vrmand et Nicolaum filium eiusdem ac Andreám filium Jüan fratris ipsius Johannis nobiles de Mendzenth de iuxta Zala, universos homines ab occupacione eiusdem pos­sessionis eorum fructuumque eiusdem percepcione, et alios quoslibet ab eius donacione, collacione, vendicione seu impignoracione vei quovis modo a se alienacione in presen­cia dicti conventus de Kapornuk prohibitos fuisse; in teno-

Next

/
Thumbnails
Contents