Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
Anuncciacionis beaté virginis, anno domini Millesimo tercentesimo LXXX° quarto. Hártyán, hátlapján a nagy felség-pecsét romjaival s alatta «reláció Valentini episcopi* szavakkal; eredetije a hg. Batthyány cs. körmendi ltárában. Véghely D. 68. Mária királyné előtt Tamás zengi püspök előterjeszti, hogy Himfi Benedek bolgár bán 1381-ben beteg ágyában Galsa nevű birtokot végrendeletében Anna leányának hagyta. Buda, 1384. jun. 8. Nos Maria dei grácia regina Hungarie Dalmacie Croacie etc. memorie commendamus, quod venerabilis in Christo páter dominus fráter Thomas episcopus Sceniensis personaliter coram nobis comparendo, dixit et sponte confessus extitit in hunc modum, quod dum vir magnificus dominus Benedictus condam Bulgarie banus, filius Pauli filii Hyem, de anno domini Millesimo CCC° LXXX° primo, in festő beati Galli confessoris in Dyosgeur gravi infirmitate prepeditus, mente tamen per omnia sanus coram ipso utputa tunc confessore suo et aliis quampluribus probis nobilibus viris suum condidisset testamentum, idem condam Benedictus banus inter alias suas testamentarias disposiciones, quandam possessionem suam Galsa vocatam penes fluvium Torna vocatum in comitatu Zaladiensi habitam, cum omnibus stiis utilitatibus et utilitatum quarumlibet integritatibus et proventibus, nobili domine Anna vocate filie sue, relicte comitis Ladislai filii Nicolai testamentaliter legavisset tali modo, quod ipsa domina dictam possessionem interim quousque eadém vita frueretur mundiali, cum omnibus predictis suis utilitatibus et proventibus libere possideret, ipsa autem ab hac luce decessa, eadem possessio cum memoratis utilitatibus et proventibus devolveretur ad usum monasterii perpetue, ubi eadem domina sub habitu religioso dominó famulari decrevisset. Dátum Bude, feria quarta proxima post festum sancte Trinitatis, anno domini Millesimo CCC° LXXX° quarto. Hártyán, hátlapján a nagy felség-pecsét romjaival; eredetije a hg. Batthyány es. körmendi ltárában. Véghely D.